{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Tabulae resolutae astronomicae 91","citation":"Johannes Schöner, Tabulae resolutae astronomicae 91","ref":"91","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-schoner/tabulae-resolutae-astronomicae/91","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-schoner/tabulae-resolutae-astronomicae/91","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-schoner/tabulae-resolutae-astronomicae/91.md","author":{"name":"Johannes Schöner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-schoner"},"work":{"title":"Tabulae resolutae astronomicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-schoner/tabulae-resolutae-astronomicae","urn":null},"verse":false,"words":265,"text":"TERTVMPROBLEMA. rentiam earum adde angulo communi, si maior pars proportionalis fuerit addenda, aut minue si maior minuenda fuit. Quod enim hac lege vel colligetur vel resiNch niun et tuno duabitur, ascensionem planetae rectam numerabit. In huiusmodi autem operatione nonnunquàm colliguntur plures quàm 360. ΑUgradus, tunc itaque 360. abijciendi sunt, & residuum pro ascensione recta tenendum. Stellae autem latitudine penitus carentis ascensionem rectam inuenies, vel in colum nula media, cui figura o supra scribitur, vel per tabulam ascensionum rectatum, quemadmodum communiter fieri solet. Praeterea contemplandum est, quod in principio tabulae sub latitudine septenttionali, & in fine eiusdem sub latitudine meridiana contingit aliquando, numerum anguli communis esse maiorem 356 gradibus, & numerum collateralem, dextrum inquàm vel sinistrum, minorem 4. gradibus, aut è contra: tunc itaque minori earum adiungendus est totus circulus 360. graduum, & aggregato vtendum est, ac si fuisset repertum in tabula pro parte proportionali, ac caeteris operibus absoluendis. Quicquid autem hactenus de planetis praecepimus, de stellis quoque fixis accipiendum est, latitudinem 8. graduum nequaquam exilientibus. In exemplo repetatur stella, qua vsi sumus in primo problemate. ex directo 12. graduum, sub latitudine trium graduum septentrionali inuenio gradus 164. minuta 34. cuius numeri & proximo subsequentis differentia est 56. minuta, de qua differentia accipio partem proportionalem secundum proportionem 15. minutorum ad 60. minuta, est autem pars illa proportionalis 14. minutorum add nda item dictus numerus anguli communis demptus ex numero collaterali sinistro relinquit 24. minuta, quorum pars proportionalis secundum proportionem 24. minutorum ad 60. est fere 10. minuta addenda: congregatis itaque huiusmodi partibus proportionalibus, & congerie earum adiecta ipsi angulo communi, resultabunt 164. gradus & 58. minuta: tantam igitur pronunciabo ascensionem rectam stellae propositae.","prev":{"citation":"Tabulae resolutae astronomicae 90-2","label":"TERTIVM PROBLEMA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-schoner/tabulae-resolutae-astronomicae/90-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-schoner/tabulae-resolutae-astronomicae/90-2"},"next":{"citation":"Tabulae resolutae astronomicae 91-2","label":"QUARTVM PROBLEMA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-schoner/tabulae-resolutae-astronomicae/91-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-schoner/tabulae-resolutae-astronomicae/91-2"},"credit":{"text":"Johannes Schöner, Tabulae resolutae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Tabulae_resolutae_astronomicae","quality":"ocr"}}