{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chronica pr.151-162","citation":"John of Winterthur, Chronica pr.151-162","ref":"pr.151","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-of-winterthur/chronica/pr.151","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-of-winterthur/chronica/pr.151","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-of-winterthur/chronica/pr.151.md","author":{"name":"John of Winterthur","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-of-winterthur"},"work":{"title":"Chronica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-of-winterthur/chronica","urn":null},"verse":false,"words":313,"text":"Quod quia factum in preiudicium domini pape fuit, primo excommunicatus erat; post contra ipsum mangnus exercitus, sed in nullo proficiens mittitur. Huius eciam tempore principes Alamanie in duo se dividentes quidam regem Castelle et quidam Richardum comitem Cornubie ad inperium elegerunt, quod scisma multis annis duravit. Hic papa Alexander in die sancti Urbani pape defunctus est in Bitervio et ibidem sepultus est, et cessavit episcopatus usque ad decollacionem beati Iohannis Babtiste, discordantibus cardinalibus in eleccione. Anno Domini MCCLXIII. elegerunt cardinales patriarcham Ierosolomitanum nomine Iacobum in papam, et vocatus est Urbanus IV. Hic congregata multitudine tam cleri quam populi cum cardinalibus et pontificibus XIV. kalendas Decenbris incepit sollempniter predicare crucem in subsidium Terre sancte et fratribus Predicatoribus per litteras apostolicas datas Viterbii stricte dedit in mandatis eandem crucem constanter et diligenter predicando per Dei ecclesiam cum larga indulgencia in subsidium terre sancte. Inter hunc papam et Manfredum principem Appulie, filium Fridrici quondam imperatoris, orta est contencio pro rengno Appulie: et cum dominus papa cottidie stipendiariis suis donaret salarium mille marcas, defendere se non potuit. Hiis eciam temporibus venit quidam cum magno exercitu, dicens se esse Fridricum inperatorem, qui ante X annos mortuus fuerat. Hic inpungnavit Manfredum principem Appulie et strennue ipsum persequebatur, asserens se velle rehabere regnum Appulie et Sicilie. Temporibus eciam istis soldanus, rex Egipti, inpungnans christianos in Terra sancta cepit Azotum castrum firmissimum Rabul domus Hospitalis, quod alio nomine vocabatur Assur, in quo habitabant duo milia hominum, quos omnes occidit. Sed et fratres milites domus Hospitalis et domus Templi centum LXXX captivos stricte vinculatos deduxit in Egiptum. Cepit Cesaream et civitatem Raphas, quas nunc tenet violenter. Hic papa Urbanus IV. devocione speciali corporis Christi affectus pie statuit annuatim feria V. proxima post festum pentecostes memoriam integro officio dominici corporis fieri per universam Dei ecclesiam, tribuens largas indulgencias agentibus, recolentibus et frequentantibus officium missarum et septem horarum per totam octavam sollempnitatis corporis dominici.","prev":{"citation":"Chronica pr.141-150","label":"pr.141 to pr.150","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-of-winterthur/chronica/pr.141","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-of-winterthur/chronica/pr.141"},"next":{"citation":"Chronica pr.163-178","label":"pr.163 to pr.178","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-of-winterthur/chronica/pr.163","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-of-winterthur/chronica/pr.163"},"credit":{"text":"John of Winterthur, Chronica. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000684.zip","quality":"proofread"}}