{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chronica pr.67-78","citation":"John of Winterthur, Chronica pr.67-78","ref":"pr.67","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-of-winterthur/chronica/pr.67","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-of-winterthur/chronica/pr.67","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-of-winterthur/chronica/pr.67.md","author":{"name":"John of Winterthur","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-of-winterthur"},"work":{"title":"Chronica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-of-winterthur/chronica","urn":null},"verse":false,"words":308,"text":"Hic Fridricus primo optimas leges pro libertate ecclesie et contra hereticos dedit. Supra multos predecessores suos diviciis et gloria habundavit, set eis in superbia abusus fuit. Nam tyrannidem contra ecclesiam exercuit. Quamvis enim ab infancia per ecclesiam tanquam per matrem fuisset educatus, non tamen ipsam ut matrem fovit, set tanquam novercam quantum potuit laniavit et ideo in concilio Lugdunensi convocato ab Innocencio IV., ut dictum est, inperiali nomine ac dignitate spoliatus est. Cause autem principales huius deposicionis in predicto concilio exprimuntur, scilicet periurium, pacis violacio reformate frequens, duorum cardinalium Romane ecclesie captivacio, multorum prelatorum submersio veniencium ad concilium, quod papa Gregorius IX. Rome duxerat convocandum, quod et ipse imperator pecierat convocari. Prelatos ab ecclesiarum regimine destituit ; sacrilegium commisit, nam cruces aureas, thuribula preciosa, calices, pannos sericos et ecclesiarum thesauros diripuit; clericos angariis et perangariis afflixit. Qui non solum trahebantur ad iudicia secularia, sed eciam cogebantur subire duella, incarcerabantur , decollabantur, suspendabantur in patibulis in oproprium ordinis clericalis. De heresi quoque suspectus habebatur. Nam postquam Gregorius papa IX. ipsum anathematis vinculo innodavit, et post capcionem cardinalium, prelatorum et clericorum ad sedem apostolicam veniencium claves ecclesie contempsit, sibi faciens celebrari vel pocius, quantum in eo fuit, prophanari divina, et sentencias Gregorii pape IX. scripsit vel allegavit non vereri et eas coegit non servari. Preterea coniunctus amicicia detestabili Sarracenorum nuncios et munera eorum hilaritate ac honorificencia recepit et munera eis pluries destinavit; ritus eorum amplectens illos cottidie obsequiis secum tenuit; existens quoque ipse in partibus transmarinis, facta composicione quadam cum soldano , Machmeti nomen in templo Ierosolimmis diebus et noctibus proclamari permisit. Bachario regi scismatico, inimico Dei et ecclesie sollempniter excommunicato, filiam suam tradidit in uxorem ; ducem Bawarie fecit occidi per Assisinos; nulla hospitalia nec claustra nec ecclesias construxit, set destruxit; religiosas personas iugiter attrivit; manum, sicut decet principem, ad pauperes non extendit; possessiones Romane ecclesie sibi subiugavit, scilicet marchiam Anchonetanam, ducatum Spoletanum.","prev":{"citation":"Chronica pr.51-66","label":"pr.51 to pr.66","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-of-winterthur/chronica/pr.51","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-of-winterthur/chronica/pr.51"},"next":{"citation":"Chronica pr.79-86","label":"pr.79 to pr.86","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-of-winterthur/chronica/pr.79","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-of-winterthur/chronica/pr.79"},"credit":{"text":"John of Winterthur, Chronica. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000684.zip","quality":"proofread"}}