{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Arithmetica infinitorum 10.9-12","citation":"John Wallis, Arithmetica infinitorum 10.9-12","ref":"10.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/10.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/10.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/10.9.md","author":{"name":"John Wallis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis"},"work":{"title":"Arithmetica infinitorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum","urn":null},"verse":false,"words":288,"text":"Ergo similium segmentorum anguli sunt aequales; tanti nempe quantus istorum peripheriarum semisses. 40 Idem hoc modo probatur. Quoniam in semicirculo angulus ABC rectus est, per 31 e 3; ideoque anguli BAC, BCA, limul, aequales recto, per 3261: Si igitur recta AB moveatur usque dum perveniat ad situm AC, angulus BAC evanescit sive nullus erit, ideóque BCA (qui jam fit angulus semicirculi) rectus erit; nam quod aufertur angulo BAC, additur angulo BCA, ut nempe ambo aequentur uni recto. Atque idem ostendi potest in aliis segmentis similibus; nam, per 32e1, erunt BAG. BCA, simul, aequales residuo anguli ABC ad duos rectos; ideoque cum ABC, in eodem vel similibus segmentis, semper idem maneat, erit summa angulorum BCA, BAC, eadem; adeoque cum BAC prorsus evanescit erit reliquus BCA ipsi summae aequalis. Similium igitur segmentarum anguli sunt aequales. 50 Idem arguo ex natura Parallelismi. Nam, ductis pluribus circulis concentricis, recta per centrum illos secans faciet angulos alternos aequales. Ideo semicirculorum anguli A, α, quamvis inaequalium aequales sunt. Dicetur forsan, illud quidem valere in parallelis, rectis, per ig. 29e1. non autem in lineis curvis utut parallelis. Respondeo; Illud quidem speciatim ab Euclide demonstrari de parallelis rectis: At verò non minùs verum est de parallelis quibuscunque. Non enim hoc oritur ex linearum rectitudine, sed ex earum parallelismo. Hujus enim affectionis vera causa haec est: quoniam si, verbi gratia, rectae B, β, parallelae sint, erunt aequaliter ubique ab invicem distantes: At hoc non fiet nisi quanta sit unius versus alteram inclinatio, tanta fit & hujus ab illa reclinatio: si enim recta β ad rectam B magis inclinet, quam haec ab illa reclinat, erit earum ad invicem appropinquatio; si contra, elongatio; non autem eadem manebit distantia. Sed & idem omnino sequeretur in curvis: Nam, si peripheria ae (fig. praeced.","prev":{"citation":"Arithmetica infinitorum 10.5-8","label":"10.5 to 10.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/10.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/10.5"},"next":{"citation":"Arithmetica infinitorum 10.13-16","label":"10.13 to 10.16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/10.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/10.13"},"credit":{"text":"John Wallis, Arithmetica infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_infinitorum","quality":"ocr"}}