{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Arithmetica infinitorum 12.6-9","citation":"John Wallis, Arithmetica infinitorum 12.6-9","ref":"12.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/12.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/12.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/12.6.md","author":{"name":"John Wallis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis"},"work":{"title":"Arithmetica infinitorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum","urn":null},"verse":false,"words":351,"text":"de dimensione circuli; in hunc sensum: Circulus aequalis est iriangulo rectangulo, cujus laterum angulum rectum comprehendentium alterum quidem aequatur circuli semidiam: tro alterum vero ejusdem peripheriae. Hanc autem propositionem hoc modo demonstratoSi enim triangulum illud fit vel majus vel minus circulo proposito; esto, inquit, differentia aequalis spatio (verbi gratia) A, aut alii cuivis alsignato. At hoc, inquit, fieri non potest; Quoniam possibile est figuram rectilineam circulo inscribere (quae igitur circulo minor erit) quae tamen ab illo triangulo minus deficiat quam est spatium assignatum A quantulumcunque sit; item figuram rectilineam circulo circumscribere (quae igitur major erit) quae tamen triangulum illud minus excedat quam est assignatum spatium A, quantulumcunque demum sit; quorum utrumque ab eo demonstratur: Non est igitur triangulum illud vel majus vel minus, quam circulus propositus, spatio quovis assignabili quantulumcunque sit; est igitur aequale. At verò, quàm facilè esset & hanc & innumeras alias demonstrationes eludere, si modò dicere liceat, Differentiam illam esse quidem omni assignabili quantitate minorem, non tamen nulIam; Ideoque nec quantitates propositas esse aequales. Vel igitur concedendum est, demonstrationem illam Archimedis, aliasque ejusmodi innumeras, apud omnes Geometras receptas, sophisticas esse & plane fallaces; quod neminem sebrium dicturum existimo: vel, quod potius asserendum erit, Differentiam illam, quae est omni assignabili spatio minor. nullum esse: hoc est, Quod omni assignabili quantitate minus est, id nihil est, sive non-quantum. Hoc autem quod postulatur concesso, sic licebit argumentari. 10 Substituamus aliquantisper, pro circulo, Polygonum regulare rectilineum circulo inscriptum quotviscunque laterum. Estoque numerus laterum quantumlibet magnus, N; eritque idem numerus angulorum Perimetri, (tot enim sunt anguli quot latera,) quorum angulorum omnium aggregatum erit aequale angulis rectis aN —4, (per ea quae habet Clavius ad 32e 1) nempe bis tot angulis rectis, demptis quatuor, quot unius recti: sunt figurae latera; Ergo angulus quilibet Vhunc autem bisecat recta a centro; quae igitur angulum cum perimetro facit unius recti, vel 1–5; hoc est, angulum rectum dempto p recti: Differentia igitur istius ab angulo recto tanto minor est, quanto numerus laterum major; cum igitur numerus laterum augeri possit in infinitum, ita & differentia istius anguli a recto in infinitum minui, in eadem semper ra; tione quâ numerus laterum augetur.","prev":{"citation":"Arithmetica infinitorum 12.1-5","label":"12.1 to 12.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/12.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/12.1"},"next":{"citation":"Arithmetica infinitorum 12.10-13","label":"12.10 to 12.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/12.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/12.10"},"credit":{"text":"John Wallis, Arithmetica infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_infinitorum","quality":"ocr"}}