{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Arithmetica infinitorum 182.18-21","citation":"John Wallis, Arithmetica infinitorum 182.18-21","ref":"182.18","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/182.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/182.18","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/182.18.md","author":{"name":"John Wallis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis"},"work":{"title":"Arithmetica infinitorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum","urn":null},"verse":false,"words":353,"text":"Ne autem hinc aliquid periculi quis suspicetur dum nos altitudinem figurae cujuslibet accuratam, atque eandem aliquota sui parte infinite parva auctam, perinde habemus: hoc unum sat securos reddat, quod, caeteris paribus, auctio altitudinis figurae cujuslibet (sive planae sive solidae) non nisi in eadem ratione auget ipsius aream sive magnitudinem; adeoque ubi altitudinis augmentum est non nisi aliquota sui parte infiniteparvi, erit etiam totius figurae non nisi in eadem ratione auctio, hoc est aliquota parte sui infinite parval, sive 1/, totius figurae; quod scum non infinities, sed semel tantum sumatur) omni assignabili spacio minus erit, adeoque pro nullo habendum. Sin tandem quaeratur, cur ego figurarum inscriptionem, potius quam circumscriptionem, eligerim; adeoque ab o potius quam ab 1, ubique fere inchoaverim? praesertim cum figura circumscripta (non uno gradu supra verticem continuata, ut ab O incipiat, sed potius ab 1) eandem habeat praecise & basin & altitudinem eum ea cul adscribitur, sive in serie primanorum, sive secundanorum, aut aliorum sequentium; item sive finita sit sive infinita series? Dicimus: Posse quidem id quod agimus utrovis modo fieri, nempe vel per figurarum i iscriptionem vel circumscriptionem (quod & supra monuimus ad prop. 43. quae toti huic Scholio ansam dedit, cujus quidem pars magna tradi citius non potuit, ut quae a propositione proxime praecedente dependeat, (adeoque, verbi gratia, series primanorum indifferenter designari, per 1, 2, 3, &c. vel per O, I, 2, &c. nam terminus primus o reliquorum quantitati nihil addit. Et quidem ego jam olim utroque modo lemmata mea ordinaveram, ut ut alterutrum demonstrationibus nostris sufficeret, quapropter lectorem utroque onerandum non censui; praesertim cum ego Series infinitas maxime spectabam, finitis vix aliter quam lemmatum instar, ad infinitorum theoremata usus. At interim figurae circumscriptae, si res accuratius perpendatur, non magis congruunt figuris illis quibus circumscribuntur, quam inscriptae: Nam verbi gratia, inscripta cum exposita congruit altitudine & verticis latitudine, sed quoad basin (hoc est latitudinem in imo) differt; eadem inscripta uno infra basin gradu continuata (vel circumscripta sic continuata supra verticem) convenit expositae quoad basin & verticis latitudinem sed quoad altitudinem differt; circumscripta vero (non continuata) convenit quidem expositae quoad basin & altitudinem, sed non quoad latitudinem verticis, quippe in altera est o in altera L.","prev":{"citation":"Arithmetica infinitorum 182.13-17","label":"182.13 to 182.17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/182.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/182.13"},"next":{"citation":"Arithmetica infinitorum 182.22-24","label":"182.22 to 182.24","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/182.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/182.22"},"credit":{"text":"John Wallis, Arithmetica infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_infinitorum","quality":"ocr"}}