{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Arithmetica infinitorum 2.5-9","citation":"John Wallis, Arithmetica infinitorum 2.5-9","ref":"2.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/2.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/2.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/2.5.md","author":{"name":"John Wallis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis"},"work":{"title":"Arithmetica infinitorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum","urn":null},"verse":false,"words":313,"text":"Si verò voluisset Euclides affirmâsse, Angulum semicirculi minorem quidem esse quàm est rectus restilineus, majorem autem quovis acuto rectilineo; oportuisset illum utrumque membrum probasse: nempe, non modo angulum semicirculi maiorem esse omni acuto rectilineo (quod quidem verum est de recto rectilineo, ant etiam obtuso;) sed & minorem recto esse; hoc autem nec probat Euclides, nec quidem omnino asserit. Et similiter de Angulo Contactus; si affirmâsse voluisset, Angulum qui dicitur Contactûs, verè quidem Angulum esse, & reverâ Quantum, minorem tamen omni acuto rectilineo; oportuisset utrumque membrum probasse. At ille solummodo probat, Angulum contactus saltem minorem omni angulo rectilineo; an verò sit revera Quantus necne, nec probat, nec affirmat; sed prorsus silet. Non autem putandus est Euclides, acutissimus demonstrator, qui ne ullum paralogismum usquam admisit, (fatente ipso Ramo, qui tamen fatetur se dedita operâ illud quaesivisse, quique, ut notum est, sat severus, nequid gravius dijudex erat,) non putandus, inquam est cam, in Euclidem Euclides, tantam παροείαν admittere voluisse, ut ubi duo sat distincta propositionis membra (vel; si placet, duas propositiones) affirmâre voluerit, non nisi ipsorum unum demonstraret. At vero, quanquam Euclides neutrum horum dixerit, nempe, nec angulum semicirculi minorem esse recto rectilineo, nec etiam angulum contactus esse revera quantum, oppositam tamen opinionem, quamvis fortasse non verbis Euclidis, ipsius tamen sententiae contrariam esse, contendit Clavius. Si enim, inquie, Euclides sensisset angulum contactus nihil prorsus esse, & angulum semicirculi aequalem recto rectilineo: quid, obsecro, tantopere desudâsset, ut demonsiraret anguium contactus esse minorem omni acuto rectilineo, ergulum vero semicirculi majorem? Quid enim clarius, quàm, Nihil, cujusmodi est angulus contactus ex Peletanii sententiae, minus esse quocunque angulo? Quid queque magis pirscicuum, quàm, angulum rectum, qualem ponit Peletarius angulum semicirculi, majorem esse quolibet acuto? Verùm ego, quae esset Euclidis hac in re sententia, non obstante hoc Clavii ratiocistio; fateor me non satis assequi. Euelides certè, quod sciam, suam hac de re sententiam nusquam profert. Ilam vero ex Glavii ratiocinio satis patescere prorsus nego.","prev":{"citation":"Arithmetica infinitorum 2.1-4","label":"2.1 to 2.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/2.1"},"next":{"citation":"Arithmetica infinitorum 2.10-13","label":"2.10 to 2.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/2.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/2.10"},"credit":{"text":"John Wallis, Arithmetica infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_infinitorum","quality":"ocr"}}