{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Arithmetica infinitorum 6","citation":"John Wallis, Arithmetica infinitorum 6","ref":"6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/6.md","author":{"name":"John Wallis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis"},"work":{"title":"Arithmetica infinitorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum","urn":null},"verse":false,"words":454,"text":"Sect.) & propterea sectorum illorum omnium arcus ipsi spirali MT congruent. Sunt autem illi similium sectorum arcus (sicut eorum radii) arithmeticè proportionales, nempe ut O, 1, 2, &c. angulus autem cujuslibet sectoris est ea pars anguli totius AMT quae sectorum sive spaciorum numero cognominis est; adeoque si sectores supponantur infiniti, erit angulus cujuslibet & (pars infinitè parva) anguli totius AMT, ita nempe ut omnes simul aequentur toti AMT. (Liceat autem mihi, καταχρηστικῶς forsan, Anguli nomine appellare angulorum etiam aggregatum, quamvis fortasse duos rectos vel aequet vel etiam superet. Spiralis igitur MT constare supponitur ex infinitis sectorum arcubus arithmeticè proportionalibus, (subtensis & anguli AMT,) quorum minimi radius est o, seu punctum, (nulfius magnitudinis,) maximi vero recta MT. Correspondens autem arcus conterminus PT, ex totidem constat sectorum arcubus maximo aequalibus, ut patet. Ergo aggregatum illorum (hoc est linea spiralis MT) adaggregatum horum (hoc est arcum conterminum PT) est ut 1ad 2. per prop. 2. PROP. VI. Corollarium. TT propterea, Linea Spiralis MA unâ circulatione Afacta aequatur semissi peripheriae circuli primi, AA. Nam arcus conterminus spirali MA est integra peripheria circuli primi puncto A descripta. Ideoque &c. pro prop. 5. quod erat demonstrandum. G c 3 PROP. VII. Coroll. *T Spiralis descripta circulationibus duabus, tribus, quatuor, &c. integris; aequatur semissi peEripheriae circuli secundi, tertii, quarti, &c. bis, ter, quater, &c. sumptae. Nam dum describitur Spiralis MAB (duabus circulationibus facta) Punctum illud B, peripheriam BB bis describit: & dum describitur spiralis MABC, peripheria CC ter describitur; & peripheria DD quater, dum describitur spiralis MABCD. Et sic deinceps, pro numero circulationum multiplicanda est peripheria contermini circuli, & multipli semissis aequatur spirali interea descriptae. PROP. VIII. Coroll. Cvero Spiralis ultra circulationem primam, sed non duabus integris continuetur, aequabitur semissi tam peripheriae integri circuli contermini, quam ejusdem continuationis supra circulum integrûm. Nam interea dum describitur (motu composito) Spiralis MAT, describetur etiam (a puncto P) arcus PPT nempe tota peripheria PP cum adjuncto addicamento PT. Ergo &c. pro prop. 5 Quod erat demonstrandum. PROP. IX. Coroll. Tpariter, Si spiralis continuetur per circulationes duas, tres, quatuor, aut plures integras, cum Eadditamento; aequabitur illa semissi conterminae peripheriae integrae, bis, ter, quater, ant saepius acceptae (pro numero nempe integrarum circulationum) cum semisse item additamenti. Quia nempe dum spiralis illa describitur, toties describitur peripheria contermina integra, atque insuper additamentum: Hoc est, correspondens arcus conterminus continet totidem inDaer.vvVvs:: 222. xvvo.,, in rr .. vi. Xx2 Cerei a2 tegros circuli ambitus (quor sunt integrae circulationes) cum additamento. Ideoque constat propositum, per prop 5. PROP. X. Corollarium. Tqe insuper, Lineae Spirales unâ, duabus, tribus, quatuor, &c. circulat ionibus factae, (puta MA, MAB, MABC, MAECD, curvae) se habent ad invicem ut numerorum Arithmetice-proportionalium quadrata; nempe vt 1, 4. 9, 16, &c. Sive sunt in duplicata ratione rectarum MA, MB, MC, MD, &c. Sunt Frop. 11.","prev":{"citation":"Arithmetica infinitorum 4","label":"JO: WALLIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/4"},"next":{"citation":"Arithmetica infinitorum 11","label":"JO: WALLIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/11"},"credit":{"text":"John Wallis, Arithmetica infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_infinitorum","quality":"ocr"}}