{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Arithmetica infinitorum 7.14-17","citation":"John Wallis, Arithmetica infinitorum 7.14-17","ref":"7.14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/7.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/7.14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/7.14.md","author":{"name":"John Wallis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis"},"work":{"title":"Arithmetica infinitorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum","urn":null},"verse":false,"words":289,"text":"opposuisse Huic argumento nihil omnino est quod Clavium (laudat ereperio; Flussatem tamen legerat ubi hoc innuitur nim) adeóque hanc difficultatem non tam ignoravit quam dissimulavit; nisi potius dici poterit, non illi incubuisse illas difficultates solvisse, quas, quamvis ipse noverit, Peletarius tamen non objecerit. At Flussas Candalla, ad 16e3, Fatetur quidem rationem inaequalitatis concedendam esse inter angulum contactûs & rectilineum: verùm laxiorem esse hanc proportionem, ait, quae intercedere potest inter illa quae sunt diversi generis; at verò particularem certamque rationem inter ea tantum intercedere quae possunt multiplicata se mutuo superare. At ego, quorsum se torqueant Mathematici, ut subterfugia tam tenuia tanto negotio exquirant, certe non video; cum possent haec omnia quae urgentur incommoda facillimo negotio devitare, modo fateri vellent, prout res est, Angulum contactûs esse revera non angulum. Clavius autem, quamvis Flussatem legerat, adeoque ipsius responsum huic difficultati viderat, mallet tamen (ut videtur) totam hanc difficultatem dissimulare, quam tam leve responsum obtendere, dum tamen quicquam fortasse solidius quod opponat non habuit. Flussati vero sic respondeo. Nobis quidem sufficere modo concedatur ratio inaequalitatis: Non enim postulat vel Euclidis vel Archimedis propositio, cui innititur argumentum, ut propositae magnitudines sint in certâ aliquâ ratione inaequales, (puta in ratione multiplici, superparticulari, &c.) sed solummodo, ut habeant rationem inaequalitatis: Datis (inquiunt) duabus magnitudinibus inaequalibus. &c. Haec autem cùm scripseram, Flussatem paulo accuratius intuitus, comparatis item quae ipse alibi habet ad 3d5 & 1e10; video illum, per rationem incertam, confusam, indeterminatam, nihil aliud velle, quàm ἄῤῥητον, ἄλογον, surdam vel irrationalem: adeoque concedit ille id quod jam contendimus, nempe angulum contactus ad angulum rectilineum rationem habere proprie dictam (modo scilicet quantitatem esse constet) illam scilicet quam vult Euclides 3d5 & 5d5. (adeoque illum hac in re adversarium non haheo,) beo;) irtationalem tamen esse hanc rationem existimat, nec veris numeris explicabilem.","prev":{"citation":"Arithmetica infinitorum 7.9-13","label":"7.9 to 7.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/7.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/7.9"},"next":{"citation":"Arithmetica infinitorum 7.18-21","label":"7.18 to 7.21","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/7.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/7.18"},"credit":{"text":"John Wallis, Arithmetica infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_infinitorum","quality":"ocr"}}