{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Arithmetica infinitorum 7.22-25","citation":"John Wallis, Arithmetica infinitorum 7.22-25","ref":"7.22","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/7.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/7.22","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/7.22.md","author":{"name":"John Wallis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis"},"work":{"title":"Arithmetica infinitorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum","urn":null},"verse":false,"words":326,"text":"Denique, quoniam ideo praesertim Clavius angulum contactûs rectilineis homogeneum esse non putat, neque ad illos rationem ullam habere, quòd nulli rectilineo possibili aequalis esse possit; (quanquam illud leve sit argumentum; nam, verbi gratia, V2 nulli numero aequalis est, aut esse potest, cum sit latus surdum, non tamen est planè heterogeneum quid, neque nullam omnino rationem habet quamvis non, ut loquuntur, rationalem:) conabor utcunque & illud probare; nempe Angulum contactûs, si verè sit angulus, esse rectilineo alicui possibili aequalem, sequenti argumento. 40 Odensum est supra, angulum curvilineum EAS, rectilineo cuivis homogeneum esse, atque ad illum rationem proprie dictam habere, per 5d5, quia potest, saltem multiplicatus, rectilineum superare. Si verò sit rectilineis homogeneus, adeóque v. g. ad rectum rectilineum veram rationem habeat, erit saltem alicui rectilineo aequalis: erit enim vel hic aliquanta pars recti, vel rectus hujus, vel denique erunt aequales: angulos autem rectilineos ad invicem in quâcunque ratione corstitutos in rerum naturâ possibiles esse, vix quisquam Mathematicus negabit; cum illud omni quantitati continuae, propter ipsius divisibilitatem in infinitum, competere receprum sit; atque hoc, si non Clavius, saltem Flussas expresse agnoscit, in iis quae decimo Euclidis praemittit. Esto igitur angulo misto EAS, aequalis rectilineus εασ: est autem hic vel aequalis ipsi PAS, vel saltem ipso major, (minor enim esse non potest, quoniam PA, cum tangens sit, extra peripheriam cadat, per 1603.) si aequalis sit, conceditur quod erat probandum, nempe angulum εασ, hoc est EAS, aequalem esse ipsi PAS, ideóque angulum EAP nihil esse: Si vero sα6 sit ipso PAS major, auferatur inde πας ipsi PAS aequalis, per 2361, & manebit εαπ ipsi EAP aequalis, per 321. hoc est, angulus rectilineus angulo contactûs aequalis. At dicetur, Euclidem demonstrâsse hoc esse impossibile, ut angulus contactûs sit rectilineo aequalis. Recte quidem; atque illud ego agnosco. Sed inde sic disputo; si angulus contactûs sit verè angulus, erit alicui rectilineo aequalis, per ea quae jam demonstravimus: At nulli rectilineo est aequalis, per ea quae demonstrat Euclides 16e3: Ergo non est vere angulus ὅπερ ἔδοι δοῖξαι.","prev":{"citation":"Arithmetica infinitorum 7.18-21","label":"7.18 to 7.21","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/7.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/7.18"},"next":{"citation":"Arithmetica infinitorum 7.26","label":"7.26","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/7.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/7.26"},"credit":{"text":"John Wallis, Arithmetica infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_infinitorum","quality":"ocr"}}