{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Arithmetica infinitorum vi","citation":"John Wallis, Arithmetica infinitorum vi","ref":"vi","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/vi","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/vi","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/vi.md","author":{"name":"John Wallis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis"},"work":{"title":"Arithmetica infinitorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum","urn":null},"verse":false,"words":213,"text":"Nec ea tantum quae ex Parabolis, sed & quae ex Paraboloidibus omnibus, corumve complementis formantur, de quibus altum hucusque apud omnes silentium. nec quicquam (quod sciam) uspiam tentatum. Sed & totam ferè de Spiralibus doctrinam hinc etiam vidi directà posse consequentiâ derivari: Et quidem non modo spatia spiralibus adjacentia (quod fecit Archimedes) cum circulo comparanda docui, sed & lineam ipsam spiralem cum peripheria, quod nemo antehac (quod sciam) aggressus est, nedum praestitit. Et propterea siquis spirali rectam aequalem dederit (quodπirqut se-fecisse somniarunt Peripheriam item utrivis aequalem datam iri non dubito; adeoque & circuli quadraturam vel sic perfectam esse. Sed & ipsam spiralium doctrinam, non minus quam Parabolarum & Paraboloidum, ampliâsse proclive erat, nisi quod nollem ad Corollaria nimis exspatiari. Transii deinde ad series auctas (quas voco) & diminutas sive mutilatas; quae ex duarum pluriumve serierum vel aggregatis vel differentiis constant. Atque hic etiam successum minime contemnendum reperi. Nempe eas omnes ad series aequalium redigere non erat difficile; adeoque Conoidea & Sphaeroidea, vel etiam Pyramidoidea, non modo recta sed & inclinata, ad Cylindros & Prismata redigere rem nullius esse negotii perspexi: neque ea tantum quae ex Hyperbolis & Ellipubus fiant, sed & quae ex Hyperboloidibus vel Elliptoidibus mille modis formari posesse sent; verum eis sigillatim recensendis immorandum qui non duxi, ne nimis divagarem, praesertim cum illuc fieri possit nemo non ex traditis suo marte perspiciat.","prev":{"citation":"Arithmetica infinitorum v","label":"v","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/v","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/v"},"next":{"citation":"Arithmetica infinitorum vii","label":"vii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/vii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/vii"},"credit":{"text":"John Wallis, Arithmetica infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_infinitorum","quality":"ocr"}}