{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera mathematica. Vol. 1 10-3","citation":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 10-3","ref":"10-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/10-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/10-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/10-3.md","author":{"name":"John Wallis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis"},"work":{"title":"Opera mathematica. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":392,"text":"Et quidem vel magnitudinum voces omnes, etiam Multitudini non raro attribuuntur; puta dum numerus alius alio major dicitur, aut minor; item maximus, & minimus; sed & magnus, parvus, &c. ut nullo modo mirandum sit, numerum dici, ποσὸν quantum; nec opus sit ut quotum substituamus. Ejusdem commatis est, quod pag. 87. I. 9. Ἐπειδε τοῦ ποσοῦ, τὸ μέν ἐιιν ἐν τοῖς συνεχέσι σάμασιν, ὃ δὴ μέγεθος καλείται, πεὶ ὅ ἔστι μάλιστα ἡ γεωμεπρία· τὸ δὲ ἐν διεστῶσιν, ὅπερ ἄειθμος καθέστηκε, πεὶ ὃν ἡ ἀριθμητικὴ καταγίνεται, exponit, Quoniam Quoti aliud est in corporibus continuis, quod magnitudo vocatur, ciròa quam imprimis versatur Geometria; aliud in discretis, quod Numerus existit, circa quem Acithmetica occupatur. Quasi quidem quotum genus esset ad quam magnum, & quam multa. Neque hilo melior est, quam subjungit, correctio, lin. 17. Rectius forte τὸ ποσὸν verteretur Aliquotum, quia πσον est Quotum. Imo, inquam, rectius verteretur Aliquantum, quia non quotitas, sed quantitas, genus estadmagnitudinem & multitudinem. Sed nimius essem si ipsius omnia vel παροράματα vel παραδιορθώματα, quae passim admisit, notare vellem. Utut enim Criticus admodum videre velit, aut etiam Hypercriticus, (aliisque ignorantiam & neglectam Graecae literaturae culturam, quasi ipse solus intelligat, multoties exprobret;) quin quotius Παρακοδικὸς non raro habendus sit, ego nullus dubito; nec, credo, dubitabunt alii, si vel censuras ejus critice expendant. Ego, omissis aliis, eorum unum aut alterum, quae ad praesens spectent negotium, adhuc expendam. Horum alterum, Archimedis prop. 8. lib. 2. de sphaera & cylindro, spectat, cum Eutocii in illam commentariis, p 41. & seqq. Cum enim se alibi, in librariorum mendis expurgandis, diligentissimum ostendit; & laudandam aliquando operam impendit: hic, vel data opera, negligens videtur. Nam p. 41. l. 27 pro διπλάσιον (quod librariorum incuria irrepserat) restituendum erat διπλαζίονα. Quod quidem liberarii mendum esse, vel hinc patet, quod in hujus propositionis, tum ἑκθέσει p.42. l. 4. tum συμπεράσμαn p. 45. l. 16. Cubi ipsa propositionis verba erant recitanda,) legitur διπασίονα, non διπλάσιον, quod indicio est, ita in ipsa propositione lectum fuisse. Sed & sic legitur saepius in demonstrationis curriculo, p. 44. l. 6, 9, 11. & in cemmentariis Eutocii, p. 49. l. 29. l. 19. Similiter p. 43. l. 9. ubi item mendose legitur διπλάσιον. restituendum erat διπασίονα. Quod quin librarii mendum sit, minime dubitandum est; quoniam ubi hic ipse textus ab Eutocio recitatur p. 49. I. 29. recte legitur διπλασίονα. Atque eadem etiam adhibenda erat correctio, p. 43. l. 3. & p. 45. l. 29. & p. 60. l. 13.","prev":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 9-3","label":"A MARCO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/9-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/9-3"},"next":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 11-2","label":"A MARCO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/11-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/11-2"},"credit":{"text":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}