{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera mathematica. Vol. 1 101","citation":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 101","ref":"101","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/101","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/101","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/101.md","author":{"name":"John Wallis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis"},"work":{"title":"Opera mathematica. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":207,"text":"Recentiorum Speciebus seu Symbolis perficiantur, (de quibus Cap. XI. diximus,) duo potissimum consideranda occurrunt; nempe, praeter ipsas Species seu quantitatum Notas, Signorum etiam (uti vocari solent) habenda est ratio. Sunt autem Signa ea (quae nempe Additioni & Subductio ni inserviunt) haec duo, 4 & -. Quorum illud quidem T Affirmativum est, sive Positivum, & notat quantitatem cui praefigitur affirmari sive adesse; (quod quidem ubique intelligendum est ubi nullum signum praefigitur:) Hoc autem – Negativum seu Ablativum, denotans eam cui praefigitur quantitatem negari, sive deesse; & symbola vel species sic insignita non tam quantitatem; quam quantitatis absentiam seu defectum indicant. Et propterea Species quaecunque seu Symbolum quodvis, cui signum - negativum praefigitur, semper interpretandum est sensu contrario isti de qua quaeritur quantitati, ejusmodi sym. bolo vel absoluto, vel (quod tantundem valet) signo affirmativo insignitae. Verbi gratia, Si de Lucro quaeratur, quod nota Bvel TB denotetur, erit – B (sensu contrario interpretandum) tantundem Damni. Sic, si Cvel †C indicet excessum; C indicabit defectum. Item, si avel Ta sit augmentum, erit – a decrementum. Si 2 vel † 2 solem tot gradibus supra Horizontem elevatum indicet; – 2 eundem denotabit totidem sub Horizonte gradibus depressum. Et contra. Et quidem universaliter quicquid sit illud quantitatis quod signo Affirmativo designatur, De Additione & Subductione CAP. 15 designatur, ejusdem contrarium signo Negativo designari intelligendum est.","prev":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 14-4","label":"ALSI6L7ISIOIIOLIIJIZII2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/14-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/14-4"},"next":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 102","label":"ALSI6L7ISIOIIOLIIJIZII2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/102","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/102"},"credit":{"text":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}