{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera mathematica. Vol. 1 118","citation":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 118","ref":"118","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/118","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/118","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/118.md","author":{"name":"John Wallis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis"},"work":{"title":"Opera mathematica. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":341,"text":"numerantur completos esse, patet ex vita Methnsalae, quae si secus esset, ultra diluvii initium proroganda esset; incidit enim ejusdem annus ultimus in annum mundi 1656. Adeoque iste mensis secundus in quo incipit, est anni mundi 1657 currentis & anni vitae Moachi 601 currentis. Duravit autem diluvium per annum integrum, & quod excurrit. adeoque finitum est post annum Mundi completum 1657, sive anno mundi currente 1658. Deinde natus dicitur Arphaxad biennio post diluvium Gen. cap. 11. v. 10. cujus nativitatem incidisse putat Helvicus (aliique fere omnes) anno mundi completo 1658. hoc est, biennio post diluvium inchoatum. Quod si biennio post diluvium intelligatur de biennio post diluvium finitum, tum nasci dicendus erit Arphaxad anno mundi 1659 completo, sive anno 1660 currente; nempe uno anno serius quam vult Helvicus. Fateor interim voces illas biennium post diluvium, quanquam prima fronte potius diluvii finem quam initium spectare videantur, non tamen necessario eo trahendas esse; praesertim cum phrasis eadem aliter interpretanda videtur Gen. cap. 9. v. 28. vixit autem Noachus post diluvium annos 350; nempe, post diluvium inchoatum; ut patet ex collatis Gen. cap. 7. v. 6. & cap. 9. v. 28, 29. Adeoque si de Arphaxad, biennio post diluvium nato, biennium illud rectius a diluvii initio inchoandum, quam ab ipsius fine judicaverint Viri docti, ego non repugno; quanquam etiam non desint qui & alterum senserint. Deinde, post natum Arphaxad, ad Tharam usque, transierunt (ut constat ex Gen cap. 11.) anni 220. Tharam vero 70 annos natum reputat ille (cum Eusebio & Scaligero) cum genuerit Abrahamum; quia nempe dictum est, Gen cap. 11. v. 26. Vixit Tharah70 annos & genuit Abrahamum, Nachorem, & Haranem. At vero non inde certo concludimus Abrahamum (quamvis primo nominatum) aut natu maximum fuisse, aut eo anno natum, sed eorum saltem alterum tunc fuisse natum. Et quidem Haranem, licet ordine ultimum, aliunde colligimus fuisse natu primum, utpote cujus duae filiae Milcah & Iscah (quam eandem & Saram dictam esse colligitur ex comparatis Gen. cap. 11. v. 29, 30. cap. 20. v. 12. quam etiam eodem sensu sororem vocat Abraqamus quo & Lotem fratrem. Gen. c. 13 v, 8. & c. 14. b. 12, 14.","prev":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 117-2","label":"AETICS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/117-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/117-2"},"next":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 119","label":"AETICS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/119","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/119"},"credit":{"text":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}