{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera mathematica. Vol. 1 119","citation":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 119","ref":"119","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/119","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/119","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/119.md","author":{"name":"John Wallis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis"},"work":{"title":"Opera mathematica. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":340,"text":"(unde etiam videtur Harani atque Abrahamo licet eundem patrem Tharam, non tamen eandem fuisset matrem;) Nachori & Abrahamo nuptae fuerint; & quidem Sarah sive Isca nonnisi 10 annis Abrahamo natu minor, ut patet Gen. cap. 17. v. 17. Quot autem annos natus Thara Abrahamum genuerit, sic colligimus. Thara. ex Ure Chaldaeorum cum Abrahamo profectus Harane (sive Charris) mortuus est natus annos 205, Gen. c. 11. v. 31, 32. Unde mortuo Thara decessit Abrahamus tunc annos natus 75, Gen.c. 12. v. 4. Si igitur Abrahami annus 75 coincidat cum Tharae anno 205 (aut saltem hunc annum non praecesserit,) fuit Thara saltem annorum 130 quum Abrahamum genuerit: adeoque 60 annis integris serius quam vult Helvicus &c. Qui plura hac de re quaerit, videre poterit, totam hanc quaestionem satis prolixe agitatam apud D. Gualterum Rauleigh Equitem Anglum, in ipsius Histeria mundi, Anglice editâ. Tum demum supponit Helvicus (ut & Eusebius, Scaliger, Cal. De Promissivisius &c.) Abrahamo 75 annos nato promissionem factam onefacta. esse, tot enim annos natus dicitur Abrahamus quum Charris excesserit Gen.c. 12. v. 4. At vero non ab Abrahami decessu ex Charane reputanda est Epocha promissionis darae, sed altius omnino repetenda est dum adhuc esset Ure Chaldęorum, ut liquet ex Actor. cap. 71v 2. 3. priusquam Charanem omnino advenerat. Adeoque & promissionis recensio Gen cap. 12. v. 1, 2. 3. facta, quamquam in ordine historiae posterior sit, quam profectionis prius memoratae cap. 11.v. 31. tamen ordine temporis promissio illa haec professionem praecessit; eaqe ὑστεριλωία justum rerum ordinem turbare non debet, cum sit tantum ἀδτιολογία profectionis prius per prolepsin memoratae. Abrahamum vero postquam Ure Chaldaeorum excesserat Charane aliquamndiu commoratum fuisse satis innui videtur in ipsa historia, quae recensetur Gen. c. 12 praesertim v– 5. quanto autem tempore istic permanserit, non ρῆτῶς ibidem affirmatur, sed ex circumstantiis colligitur fuisse per spacium circiter quinque annorum saltem a promissione data in Ure Chaldaeorum, ad Abrahami ex Charris decessum annos elapsos esse quinque. Quod confirmatur ex collatis, Gen- cap. 15. v 13. & Act. cap. 7. v. 6. cum Exod. cap. 12. 40, 41. & Gal.cap. 3. 17.","prev":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 118","label":"AETICS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/118","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/118"},"next":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 120","label":"AETICS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/120","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/120"},"credit":{"text":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}