{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera mathematica. Vol. 1 12.5-6","citation":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 12.5-6","ref":"12.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/12.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/12.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/12.5.md","author":{"name":"John Wallis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis"},"work":{"title":"Opera mathematica. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":178,"text":"Hucusque enim quae tradidimus, potius ad placitum posita sunt, quam demonstrata; docentque quid sibi volunt Arithmetici per eas quas exposuimus Appellationes & Charactenum dispositiones, quas ad libitum sibi assumpserunt Arithmetici quo melius sequentes operationes perficere valeant. Et eo quidem loco sunt habenda quo definitiones & Terminorum explicationes a quibus rerum Mathematicarum scriptores ordiri solent. Vel, si cum Logicis loqui libeat, Objectum scientiae exposuimus; sequitur ut ipsius Affectiones inquiramus & demonstremus. CAP. XIII. Additio, quid? Axiomata aliquot, sive communes notiones. Additionis summa seu aggregatum. Additionis praxis, in numeris simplicibus. Additionis & Subductionis tabella; Ejusque demonstratio. Additionis praxis in numeris compositis: ejusque demonstratio. Operationis compendium. Additionis praxis in fractionibus decimalibus. Additionis praxis in variis Denominationibus, JOst absolutam, in superioribus, Numerorum Notationem, ad eorum Additionem accedendum est. Est autem Additio, Numerorum plurium in unam Summam collectio. Vel Addere, est, Datis numeris quotlibet, unum aliquem illis omnibus simul sumptis aequalem invenire. Aut etiam, si latus libeat, quàm ad solos numeros, Additionis appellationem extendere, erit Additio, Quantitatum plurium Homogenearum in unum Aggregatum collectio. Nam revera eadem omnino est Additionis notio, sive in Continua sive in Discreta quantitate.","prev":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 12.1-4","label":"12.1 to 12.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/12.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/12.1"},"next":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 85","label":"85","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/85","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/85"},"credit":{"text":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}