{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera mathematica. Vol. 1 120","citation":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 120","ref":"120","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/120","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/120","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/120.md","author":{"name":"John Wallis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis"},"work":{"title":"Opera mathematica. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":277,"text":"Quae loca, quanvis primo aspectu inter se pugnare videantur, cum in illis mentio facta est annorum tantum 400, in his autem annorum 430: tamen, si penitius introspiciamus, optime conveniunt; & simul nodum illum quem prae manibus habemus, de Abrahami mora in Charris, feliciter soluntv. In illis Gen. cap 15. & Act. cap. 7. dicitur Abrahami semen, sive posteros, peregrinos fore in alienâ terrâ per annos 400: In his autem annorum praecise 430 mentio facta est; Nempe Exod. 12, v. 40, 41. dicitur, Israelitas sive filios Israel, exactis annis 4 30, eodem ipso die, Aegypto exiisse: & Gal. c. 3. v. 17. legem, 430 annis post promissionem datam, fuisse promulgatam. Sed notandum est, annos illos 400, de Abrahami semine, sive posteris, (non de ipso Abrahamo,) signanter dictos; adeoque ab Isaaco nato, (nam de Ismaele, ejusque posteris non agitur;) cum Abrahamus annum jam centesimum compleverat, numerandos esse: At ubi annorum 430 mentio facta est, ad ipsam promissionem factam, ipsamque Abrahami prouti ex locis ipsis patet;) fectionem primam respiciendum est, quae propterea annis 30 praecessit nativitatem Isaaci, adeoque Aannis priusquam Chabrahami anno 7o completo facta est, rane excessit. Adeoque & hîc emendandus erit calculus Helvici, annorum 4, propter &c. abjectione annorum 5. vel saltem annos tantum 74 completos ab ipso Helvico Anni numeratos. Alia siqua Ad Diluvium. sint, animadvertenda, Ad Arphaxad. intacta praetereo; cùm Ad Tharam. non sit mihi animus oAd Abrahamum. mnes Chronologiae difAd Promissionem. ficultates excutere. SufAd Exitum. ficit specimen aliquod Ad Templum. exercitii gratia exhibuAd Christum. isse, paucas has emenAd Aeram vulgarem dationes innuendo; juxAd annum praesentem ta quas si corrigatur calculus Helvici, annum praesentem, annum ab Orbe Condito 5661, exhibebit. Vel saltem, (si omittatur CAP. 17. De Additionis & Subductionis Exercitio.","prev":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 119","label":"AETICS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/119","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/119"},"next":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 121","label":"AETICS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/121","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/121"},"credit":{"text":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}