{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera mathematica. Vol. 1 13-2","citation":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 13-2","ref":"13-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/13-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/13-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/13-2.md","author":{"name":"John Wallis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis"},"work":{"title":"Opera mathematica. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":318,"text":"Additionis nota, quae nunc dierum passim obtinet, est 4. AAdditionis deóque si quantitates AB simul sint addendae, aggregatum summa sive est ATB; sic si 2 & 3 sint simul addendae, aggregatum est aggregatum. 243. Haec enim † additionis sive affirmationis nota, indicat 3 vel B numerum seu quantitatem cui praefigitur, praecedenti 2 vel A. additam seu adjunctam esse, vel (si libet) addendam vel adjungendam. Verùm illud ulterius quaerit practicus Arithmeticus, annon Additionis (verbi gratia) illud aggregatum 24 3 possit alia forma no- praxis. tari quae tantundem valeat, atque interim magis sit commoda, suumque valorem melius intellectui repraesentet: adeoq: cum sit 223– 5, loco aggregati 214 3 substituit unicum numerum 5 qui aggregato illi aequalis est, & tantundem valet. Atque in hoc totum versatur Arithmetiei practici negotium (non in Additione solummodo, sed in aliis operationibus Arithmeticis, quod semel monuisse sufficit) ut quantitates utcunque propositas seu quaesitas commodissima forma describere possit, atque intellectui exhibere. Atque hoc quo pacto in Additione praestari possit, primùm quidem in notis Figuris numeralibus, deinde etiam in aliis Speciebus (ut loquuntur) sive Symbolis, jam traditurus sum. Numeri autem addendi, sunt vel simplices sive monadici, quales sunt 1, 2, 3, reliquique decade minores, qui unica figura scribi solent; vel compositi, quales sunt 10, 11, 13, 20, 234, aliique in infinitum, qui coniunctis characteribus scribuntur. (illud enim per numerum compositum hîc loci intelligo, quamvis illud aliàs alio sensu occurrere possit.) Vulgo, qui uno charactere scribuntur, Digiti appellari solent; qui circello seu ciphra terminantur Articidis reliqui, Compositi. Simplicium numerorum additionem quod attinet, ea natuIn numeris ra potius vel exercitatione, quàm praeceptis, est discenda: Pusimplicibus; ta Unum Vni additum constituere Duo; item Duo & Tria conjuncta valere Quinqe: & sic in reliquis. Atque haec sunt adeo pueris nota, ut non sit opus ea fusius tradere. Si quis tamen postulet ut (pro more) omnia demonstrentur; aut etiam siquis de majorum additione dubitare possit: Subjecta tabella simplicium omnium additionem exhibebit. Tabella Additionis & Subductionis. OIILZLALALSALZLSLZ ILZLZLAISIGI7LΙIIS ZLZL4ISI6J7ISIO JIOJII","prev":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 86","label":"86","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/86","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/86"},"next":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 13-3","label":"TT IC TTIEIEISINNI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/13-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/13-3"},"credit":{"text":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}