{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera mathematica. Vol. 1 13-6","citation":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 13-6","ref":"13-6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/13-6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/13-6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/13-6.md","author":{"name":"John Wallis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis"},"work":{"title":"Opera mathematica. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":328,"text":"Missis autem his criticismis, (qui ad Grammaticam magis pertineant, quam Geometriam,) ipsius de Rationibus & Proportionibus novam doctrinam perpendamus. Ratio, inquit, quae Graecis λέγος dicitur, secundum quam hoc ad illud rationem habere adfirmamus, Duorum ejusdem generis terminorum inter se certa relatio, definitur. pag. 9. At, inquam, mutila est haec definitio? Annon enim Pater & Filius, sunt termini ejusdem generis? Annon eorum inter se relatio, puta Paternitas & Filiatio, est certa relatio? At ea certe Ratio non est, de qua jam agitur. Claudicat itaque haec definitio. Sed vel Magnitudinum ad invicem relatio, aut etiam certa relatio, non omnis, est Ratio: nam λέγεται καὶ ἄλλη χίσις, κτὶ τὸ ὑέχειν καὶ ἐλλείπειν, ut ex Scholiaste modo audivimus; quae & ipsa non minus est certa relatio, quam quae Ratio dicitur. Deinde, Rationem destribuens, pag. 13. &c. aliam vult esse Rationem Aequalem; aliam Inaequalem; & quidem vel Majorem, vel Minorem. Cum dixisset potius, Rationem aequalitatis, inaequalitatis, mijoritaiis, minoritatis; vel etiam Rationem aequalium, inaequalium, majoris, minoris. Nempe hoc vellet, loquitur tamen minus accurate. Quippe Rationum nulla non est tum aequalis, tum inqualis, & quidem tum major, tum minor, prout illa cum aliis aliisque comparatur. Puta ratio 3 ad 2, aequalis est rationi 6 ad 4, major autem ratione 6 ad 5, minor tamen quam 6 ad 3. Rationem autem majorem (intellige, rationem majoritatis,) subdividit in multiplicem, superparticularem, (superpertientem, sive, ut ille loqui malit,) superpertem, multiplicem superparticularem, (multiplicem superpartientem, sive) multiplicem-superpertem; recepto more, Et rationem minorem (seu potius, minoritatis) similiter in submultiplicem, subsuperparticulorem &c. eodem modo quo alii. Quibus dum ille certiora tradi posse insinuat; metuo ne quae ille pro certioribus habet, pro magis incertis sint habenda quod suo forsan loco, cum ipsa protulerit, videbitur. Dum autem huic distributioni hoc subjungit (p. 15.) Porro & hac hoc monendum, numeri ad numerum rationem dici, quando major ad minorem in nulla fuerit praedictarum rationum: cujus rationis est limma in Haro monicis, contentum his minimis numeris, 256 ad 243. Omnino somniâsse videtur. Nam neque id verum est; nec quam adfert instantia hujusmodi quicquam suadet.","prev":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 12-3","label":"A MARCO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/12-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/12-3"},"next":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 14-6","label":"A MARCO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/14-6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/14-6"},"credit":{"text":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}