{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera mathematica. Vol. 1 132","citation":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 132","ref":"132","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/132","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/132","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/132.md","author":{"name":"John Wallis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis"},"work":{"title":"Opera mathematica. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":353,"text":"quoniam hoc de illis universaliter enunciari non posset; fieri enim potest ut magnitudo minor majoris neque parssit, neque partes, quoties nempe toti est incommensurabilis: quod cum de numeris, proprie dictis, nimirum integris, de quibus solis hic agit Euclides, contingere non possit, ut qui sint omnes commensurabiles, cum saltem unitas eas omnes metiatur, necesse est ut numerus minor sit majoris vel pars, vel partes, hoc est partis aliquotae aliquoties repetitae aggregatum. ) Sic verbi gratia, 2 est numeri 6 aliquota pars (puta triens, sive pars tertia,) quia 24242–6, hoc est numerus 2 ter repetitus aequatur numero 6; sed numerus idem 2 numeri 5 pars (aliquota) non est, quia si bis (aut rarius) ponatur est minor quam 5, si autem ter (aut saepius) major erit quam 5 nam 212–4 minor quam 5; 21252 –6 major quam 5; adeoque numerus 2 numeri 5 nonpars (aliquota) dicetur, sed partes, puta ? seu duae quintae; vel etiam, uti jam loqui sdlemus, aliquanta pars dici potest, sed non aliquota pars. Et similiter de Multiplici sive multiplo judicandum erit. Cum enim pars & multiplum sint relata, ex uno cognito cognoscetur reliquum: est enim Pars, multipli pars; & Multiplum, est partis multiplum; quod propterea partem aliquoties praecise continere debet, puta bis, ter, quater, aut saepius. Quoties igitur multiplicatio per unitatem, aut numeros fractos, aut etiam surdos, puta per 1, 1/2, 3, V3. &c. occurrit: Multiplicationis vox latiori sensu intelligenda erit, & καταχρηστικῶς· neque alio sensu illud dici potest quam quo 1, aut etiam 1, 2, V3, &c. numeri aut multitudines dici possunt. Qui enim quantitatem quamlibet per unum multiplicat, hoc est, semel (praecise) ponit; non proprie multiplicare dicendus est, seu multoties ponere, sed eandem simpliciter quantitatem retinet; neque quod hac multiplicatione producitur est proprie expositae quantitatis Multiplum, sed potius ea ipsa; (nisi & Aequale, eo sensu Multiplum esse dicatur, quo Unum supra contendimus esse Numerum; quod si dicatur, ego non repugno.) Atque hinc est quod dici solet, Vnitatem neque multiplicare neque dividere; quia nempe sive multiplicemus sive dividamus per unum, quantitas ea multiplicatione aut divisione non mutatur, sed eadem quae prius manet: non minus quam in Additione aut Subductione, ciphra seu o, nihil mutat.","prev":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 18.9-12","label":"18.9 to 18.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/18.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/18.9"},"next":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 133","label":"CAP. XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/133","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/133"},"credit":{"text":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}