{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera mathematica. Vol. 1 137","citation":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 137","ref":"137","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/137","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/137","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/137.md","author":{"name":"John Wallis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis"},"work":{"title":"Opera mathematica. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":258,"text":"5 T T TO TIS TISIETIOIIS IE LEIREIMINIE, STI22 Ubi autem de simplicium numerorum multiplicatione con-Numerorum stat, non erit difficilis ad compositorum multiplicationem compositorum progressus, ut quae ex simplicium multiplicatione saepius itera, multiplicatio. tâ tota dependet; uti inductione patebit. Sit igitur numerus 3421 duplandus, sive per numerum 2 Vbi multimultiplicandus. Numero igitur multiplicando 3421, subplicator est scribatur Multiplicans 2, & (ducta lineola) cuilibet figurae numerus simnumeri multiplicandi, subscribatur ipsius duplum (quia nemplex. pe multiplicator est 2) eodem semper gradu cum illo cujus est duplum. Ita nempe duplum unius unitatis sunt unitates duae; duplum duarum decadum sunt decades quatuor; duplum quatuor centuriarum sunt centuriae octo; duplum trium millium sunt millia sex: qui quidem numeri in unam summam collecti, nempe 6842, sunt totius numeri multiplicandi 3421 duplum. Cum enim omnes partes simul aequentur toti; erunt etiam omnes partes bis sumptae, aequales toti bis sumpto; hoc est, duplum partium omnium aequabitur duplo totius. Quae quidem demonstratio (mutatis mutandis) de triplo, quadruplo, quintuplo, aut quovis alio multiplo pariter valebit. Si vero, in hujusmodi processu numerus cujusvis loci sen gradus novenarium excedat, adeoque non sit unicâ figurâ exprimendus; ultima istius figura suo loco ponenda est, superiori interim in locum proxime ascendentem protrusâ, cum figurae istius locis deinceps numerandâ. Exsempli gratia, si numerus idem 3421 per 8 multiplicandus sit, singulae figurę numeri multiplicandi octuplandae sunt; earumque octupla suis quaeque locis subscribenda, & in unam deinde summam (habito locorum respectu) colligenda. Nempe Unitas 1 octuplata dat unitates 8, decades 2 octuplatae dat decades 16, centuriae 4 octuplatae sunt centuriae 32, & 3 millia octuplata sunt 24 millia.","prev":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 136","label":"5OIS TE TSHISHEIIEII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/136","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/136"},"next":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 138","label":"5OIS TE TSHISHEIIEII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/138","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/138"},"credit":{"text":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}