{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera mathematica. Vol. 1 139","citation":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 139","ref":"139","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/139","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/139","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/139.md","author":{"name":"John Wallis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis"},"work":{"title":"Opera mathematica. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":249,"text":"Adeoque satis declaratum est quomodo in multiplicandis etiam numeris compositis procedendum est, si modo multiplicator sit numerus simplex, una figurâ scribendus. Si vero non modo numerus multiplicandus, sed & Multiplicator sit numerus compositus, duabus aut pluribus figuris scribendus; eadem quae prius operatio toties repetenda erit, quot sunt Multiplicatoris sive numeri multiplicantis figurae; numerique sic inventi (debita locorum ratione habitâ) in unam summam additione colligendi. Exsempli gratia, si numerus idem 3421 per 28 multiplicandus sit: postquam subscripserim totius octuplum (modo superius tradito inventum) 27368; subscribendum est insuper ejusdem duplum, seu potius vigecuplum. Nempe ipsius duplum (ut supra docetur inventum) 6842, si ciphram adjectam habeat (puta 68420) sive, quod tantundem valet, uno gradu asscendendo promoveatur, (ita nempe ut ipsius figura ultima ponatur loco decadum, penultima loco centuriarum &c.) habebitur istius dupli decuplum, (quaelibet nempe figura uno gradu promota decuplum istius valoris habet quem prius obtinebat,) hoc est, expositi numeri vigecuplum. Si itaque octu. plum & vigecuplum simul addantur, habebitur viginti-octuplum. ut patet. Nempe 95788–3421128. Similiter in aliis faciendum erit quotcunque demum in multiplicatore figurae reperiantur. Ita siquis quaerat, Quot horas contineat annus integer? Cum notum sit diem quemlibet horas continere 24, erit numerus horarum viginti-quadruplus numeri dierum. Adeoque cum Annus integer contineat dies 365, atque insuper 6 horas, si dierum numerus 365 multiplicetur per 24, habebitur numerus horarum quae in diebus integris unius anni continentur 8760– 365124. quibus si addantur reliquae 6 horae, erit omnium numerus 365124* 6–8760 4 6–8766. tot igitur horae in uno anno integro continentur.","prev":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 138","label":"5OIS TE TSHISHEIIEII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/138","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/138"},"next":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 140","label":"5OIS TE TSHISHEIIEII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/140","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/140"},"credit":{"text":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}