{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera mathematica. Vol. 1 14","citation":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 14","ref":"14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/14.md","author":{"name":"John Wallis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis"},"work":{"title":"Opera mathematica. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":204,"text":"Respondeo; Verum esse, quod essent quidem Rectae aequales, etiamsi nulla figura fuisset ducta; non tamen essent aequales Radii: ut enim radii snt, necesse est ut ab alicujus figurae centro ad perimetrum ducantur: Ut autem radii illi, & omnes ejusdem figurae alii invicem aequales sint, requiritur ut perimeter istius figurae aequaliter a centro distet. Estque haec, aequalis undiquaque distantia circunferentiae a centro, vera quidem, necessaria, proxima, & immediata causa hujus affectionis, nempe, ipsius radios omnes aequales esse. Sunt igitur demonstrationes Mathematicae, quanquam non omnes, aliquae saltem, non modò scientificae, sed & τοῦ διότι. Siquis denique objiciat, me tres demonstrationis species fecisse, cùm vulgò duae tantum statuantur; nempe τοῦ ὅη & τοῦ διόπ. Poterit ille si placet, duarum priorum utramque demonstrationem τοῦ ὅτι, dicere; illam quidem per deductionm. ad impossibile, hanc vero ostensivam; tertiam denique demonstrationem τοῦ διθπι. Non enim libet de verbis contendere, modo derebus constet. Atque haec sufficiat de Demonstrationibus Mathematicis dixisse; ut & propositae definitiones vindicentur, & ipsa demonstrandi methodus indigitetur. Restat deinceps ut ipsam Arithmeticam aggrediar. CAP. IV. Vnitatit & Numeri definitiones. Quo sensu Vnum negatur esse numorus. Tam Vnum quam Nullum, vario sensu, Princibium Numeri. Vnum est Numerus minimus. Nullum non est numerus. Numeri fracti, non sunt veri numeri. Rithmetica, ἀπὸ τοῦ ἀριθμοῦ dicta, ab ipso objecto nomen","prev":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 13","label":"13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/13"},"next":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 14-2","label":"14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/14-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/14-2"},"credit":{"text":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}