{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera mathematica. Vol. 1 14-4","citation":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 14-4","ref":"14-4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/14-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/14-4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/14-4.md","author":{"name":"John Wallis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis"},"work":{"title":"Opera mathematica. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":318,"text":"Dum enim dicunt 5–8 – - 3: idem est ac si dicerent, Qui supponit 8 ex 5 demi, supponit ille aliquid ternario numero minus quam nihil; (qui enim supponit 8 hoc est 54 3, ex 5 subduci, supponit ille totum quinarium sublatum esse atque insuper 3 plus quam totum, adeoque restare tanto minus quam nihil.) Atque hoc quidem non magis incommode dicitur, quam hoc, Qui supponit Hircocervum, supponit ille animal quoddam ex Hirco & Cervo conflatum; quae propositio vere enunciari potest quanquam neque Hircocervus, neque Animal ita conflatum exsistat, aut quidem exsistere possit: Potest enim Propositio vera esse, quamvis neque Praedicatum neque subjectum actu exsistat, aut quidem sit possibile. Ita quamvis neque sit possibilis quantitas – 3, neque 5– 8, tamen verum est has quantitates (supposititias licet) aequales esse, atque qui alteram supponit reliquam etiam supponere. Et quidem 3, non modo dicit subductionem illam qui dicit 5–8 — – 5–8 impossibilem esse, sed ostendit mensuram impossibilitatis; nempe, numerum 8 tantò majorem esse quam ut possit ex numero 5 subduci quantus est numerus 3. Quando autem hujusmodi subductio requiritur, (nempe ut major ex minore auferatur,) illa utcunque sic praestanda est; operatione scilicet praescriptae contraria. Numerus qui ut Minuendus proponitur subducendus est ex eo qui proponitur ut Minutor, & Reliquo praeponenda est nota negationis. Ut ubi requiritur subductio numeri 8 ex numero 5; subductis contra Adeoque ut † 8 – 5 ex 8, residuo 3 praeponenda est nota –: 5–1 3; sic 45–8 –– 3. Atque eadem ratione, erit 546–987––441. Nam subuctis 6 ex 7 restat 1; subductis 4 ex 8 restant 4; subductis 5 ex 9 restant 4; & (quia operatio peracta est imperatae contrar ia) praefigenda est nota —, Atque haec de Subductionis Numerosae praxi dicta sufficiant. De praxi tam Additionis, quam Subductionis Speciosae sive Symbolicae, proxime docendum est. CAP. XV. Additio & Subductio Algebrica & Speciosa. Viriusque Regulae & Praxis. IN additione & subductione Algebrica, vel Speciosa, (de Tquibus jam dicendum est,) sive veterum notis Cossicis sive","prev":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 99","label":"ALSI6L7ISIOIIOLIIJIZII2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/99","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/99"},"next":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 101","label":"ALSI6L7ISIOIIOLIIJIZII2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/101","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/101"},"credit":{"text":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}