{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera mathematica. Vol. 1 14-5","citation":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 14-5","ref":"14-5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/14-5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/14-5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/14-5.md","author":{"name":"John Wallis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis"},"work":{"title":"Opera mathematica. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":221,"text":"nulla alia recta iransit puncta a, *.) diameter esse potest ad verticem α. Sed neque (ut videtur) regularis curva; sed quae rectae ἀπTG occurrat tum in a, tum iterum in T, & postea inter T & C, (incidit enim supra T, versus B; at infra punctum C, versus M;) adeoque rectam à C saepius secet necesse est. Quae cum admodum irregularis videatur, uipote circa rectam àe C tortuose incedens, non videtur operae pretium in illius naturam studiosius inquirere. Istius autem curvae (qualiscunque demum fuerit) situs est hujusmodi; Nempe, Rectae a C occurrens in α, hinc subtùs tendit ad usque π punctum; transiens autem rectam in π, deinceps supra incedit usque dum praeteriverit punctum T; tum demum non procul ab illo puncto T rectam jam tertio transiens, deinceps deorsum tendit; neque postea vel rectam illam a C attingit usquam, vel etiam diametrum AP. Quo enim argumento concludit tua demonstratio, ad punctum C non attingere curvam illam, eodem concludi poterit, neque ad ullum alium diametri punctum pertingere, nedum ad eam rectae a C partem quae est ultra C. Ne autem id gratis dictum videatur, quòd, ab à ad π (punctum medium rectae per verticem inscriptae) curva subiùs tendat; facit demonstratio tua quarta, quae hoc evincit: Quam ego ad meam (quippe tuam incisam non habeo, neque jam licebit exspectare dum eam a coelatore possim, obtinere) utcunque aptavi.","prev":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 13-5","label":"TITTAMARIERIIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/13-5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/13-5"},"next":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 15-3","label":"TITTAMARIERIIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/15-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/15-3"},"credit":{"text":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}