{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera mathematica. Vol. 1 14-6","citation":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 14-6","ref":"14-6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/14-6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/14-6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/14-6.md","author":{"name":"John Wallis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis"},"work":{"title":"Opera mathematica. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":338,"text":"Est enim ratio 256 ad 243, superpartiens; nempe supertredecupartiens ducentesimas quadragesimas, tertias: ut dividendo patet. Nempe 243) 256(1 1/1/2.. Verum quidem est; in quantitatibus Irrationalibus (& loquuntur) Rationes esse innumeras quae ad haec genera non reducuntur. At in numeris, (sive integris, sive etiam fractis,) qui quidem sunt rationales inter se omnes, nulla est quae ad illorum generum aliquod non reducatur. Sed, his missis, ad ea quae sibi potissimum tradenda suscepit properabimus. Sunt autem ea saltem haec quatuor. 1. Eutocium, caeterosque, non intellexisse quid sit πλικότης: & rationum πηλικότητας male per divisionum quotientes aestimasse, Adeoque quid lit rationum compositio parum intellexisse. 2. Non aliam esse rationis duplationem, iriplationem, &c. quam quae definitur duplicatio, triplicatio, &c. 10d 5. Adeoque perperam locutum Theonem, aliosque, qui sextuplum esse volunt tripli duplum. Et non nisi ob stupendam Graecae Linguae ignorantiam, alio sensu usurpari rationem duplicatam, triplicatam, &c. atque duplam, triplam, &c. quo nempe διπλασίων, τειπλασίων, &c. & διπλάσιος, τειπλάσιος, &c. distinguantur. 3 Non eam semper rationem majorem dicendam esse, quae majorem quantitatem innuit, (puta ? quam 1/2,) sed eam quae ab aequalitate magis recedit, seu cujus termini magis inter se distant, (puta rationem 1/ majorem esse quam 1/2,) & propterea, quae aequaliter ab aequalitate recedunt (puta 1/ & /) invicem aequales esse, 4. Et propterea, dum Euclides, reliquique ad unum omnes Geometrae, rationem, verbi gratia, / minorem habent quam /2, tum Euclidis aliorumque nonnullas, tum Gregorii a Sancto Vincentio, plus centam & triginta propositiones hoc nomine falsas esse clamitat. His ut viam sternat, continuis 55 paginis (nempe a pag. 16, ad p 70. inclusive) Ex Eutocio, Euclide, Archimede &c. loca quaedam Graece & Latine recitat, quae secuturae tractationi materiam administrent. Tum pag. 70. 71. rationem àξ, quam, inquit, Commatis rationem recentiores faciunt, ille centies & duodecies componit; hoc est, / toties positam continue multiplicat; sive, quod tantundem est, radicis , tot continue sequentes potestates investigat. Cui bono, ipse viderita Deinde, totis continuis quatuor paginis, docet, in Minutiis, ——2. Sed & II. Et = e1 - – - - 2 /. Quae siquis antea nesciverit, ab EuthyBIUE BOLI 11Ι ε mio, per me licet, discat. Verum (inquit p. 66.","prev":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 13-6","label":"A MARCO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/13-6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/13-6"},"next":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 15-5","label":"A MARCO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/15-5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/15-5"},"credit":{"text":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}