{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera mathematica. Vol. 1 15","citation":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 15","ref":"15","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/15","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/15.md","author":{"name":"John Wallis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis"},"work":{"title":"Opera mathematica. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":355,"text":"Ex his autem Unitatis & Numeri definitionibus, plerique arbitrantur unitatem numerorum catalogo non accensendam, adeoque numerum minimum Binarium esse; quanquam illud quidem Euclidem uspiam dixisse non memini. Miror tamen eousque hanc sententiam invaluisse, cum non minus Unitas, quam Binarius numerus, aut quivis alius, respondeat quaestioni Quot sunt. Hac autem de re, erat mihi quidem in animo, litem neutiquam movere; cum illa controversia Logica potius seu Metaphysica, quam Mathematica, videri possit; saltem obiter monuisse, non modo Vnum sed & Nullum, apud Arithmeticos eodem omnino modo ac reliquos numeros tractari, adeoque apud illos (quicquid de Metaphysicis dicendum sit) vel pro Numeris, vel quasi numeris reputari. Operae tamen pretium fortassis erit paucis ostendere, cur unitatem putem vere numerum esse, aliisque numeris annumerandam. Nec huic forsan adversabitur Euclidis aliorumque sententia probe intellecta. Cum enim nonnulli Unitatem, propriè loquendo, non modò Numerum esse negent, sed & numeri par tem; adeoque numeri principium impars esse dicant, ut est Magnitudinis Punctum, & Temporis Momentum: Intelligendi fortasse sunt de Monade seu unitate, non ut numerum singularem designat, sed ut est communis quasi numerorum omnium Denominatio, sive denominator. Sic enim numerus Quaternarius est, qui quatuor unitates numerat, Ternarius qui tres, Binarius qui duas & Singularis pariter qui unam quidem Unitatem designat. Secus enim non video quo modo vere dici posset, unitatem non esse numeri alicujus partem: cum certum sit, Vnum non minus esse Duorum dimidium, quam Duo medietatem esse τῶν Quatuor. Dum igitur Quatuor dico tantundem valere ac quatuor unitates; vox illa unitates nec numerus est, nec pars numeri, sed vel numeri denominatio seu denominator, vel ipsum nume ratum. Vox autem Quatuor est earum unitatum numerus. Ita cum Vnum tantundem valere dico ac Vnam unitatem μίαν μονάδα. Vox illa Vnitas est numeri denominatio. seu numerator; vox autem Vna numerus est, seu unitatum multitudo Vnitatem esse CAP. 4. titudo, (multitudinis nomine laxius accepto, ut post dicetur,) dicit enini Quot vel quam multae unitates adesse dicuntur, nimirum unicam. Aliud autem est negare Vnitatem, τὴν μονάδα, aliud vero negare τὸ ἔν Vnum, numerum esse: Eodem enim sensu & ἡ δέκας numerus esse negari possit, quamvis δέκα numerus esse non negetur: Siquis enim duas decadas numeret, erit Decas numeri denominatio, Duo vero decadum numerus.","prev":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 14-2","label":"14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/14-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/14-2"},"next":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 16","label":"16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/16"},"credit":{"text":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}