{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera mathematica. Vol. 1 17","citation":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 17","ref":"17","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/17","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/17.md","author":{"name":"John Wallis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis"},"work":{"title":"Opera mathematica. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":325,"text":"inventis addere; praesertim in Mathematicis. Nec hoc illorum laudibus quicquam detrahit, nam & illi prioribus addiderunt. 20 Non mihi tamen volupe est ab aliis discedere, nisi ubi rei necessitas & manifesta ratio suadent. Nec enim placet eorum temeraria audacia, qui cum se vel tantillum scire sentiunt, aliorum omnium peritiam vel flocci faciunt, vel superciliose contemnunt: atque illud potius satagunt, ut aliorum, sive veris sive fictis, σράλμεσιν insultent, quam ut eorum vel sensa satis intelligant, vel probe compertis assentianttur. Est enim illud vel juvenilis nonnunquam levitatis, cum cognitione plerumque non nisi mediocri conju nctae, vel superciliosi aliquando fastûs indicium; potius quam subacti & maturi ingenii argumentum. Nec raro a rebus perperam intellectis, potius quam a veris illorum quos culpant erroribus, hujusmodi insultus ortum ducunt: & ea ipsa quae culpant, si intelligerent, non culparent. Et quidem eorum pars longe major qui veterum sensa rejiciunt & flocci faciunt, ipsorum loco vel eadem ipsa quae culpant, mutata tantum phrasiologia, substituunt, vel saltem non meliora; & in eos non raro errores nescii incidunt, eosque pro novis inventis reputant, quos veteres, scientes, declinarunt. 30 Quod ad rem praesentem attinet, assero, & veterum sententiam probe intellectam, & quae nos asserimus, satis con-Hajus sentennae, cum senstare posse. Ipsa enim Principii vox duplici saltem acceptatione tentiis veterum occurrit: prout nempe significat Primum quod sic, vel Vltimum conciliatio. quod non. Ut siquis Motum ordiri dixerit vel ab ultimo moment quietis, vel a primo momento motus. Sic si haeredis jus in rem haereditariam ab ipse patris interitu, vel a supremo paternae vitae momento, dicatur; est hoc, principium Vltimum quod non: supremum enim vitae paternae momentum ultimum est eorum quibus haeres succedaneus jus non habuit. Si vero dicamus, Haeredis jus inchoari a primo momento successionis; etiam ita vere dicitur; sed est hoc principium Primum quod sic. (Atque huc facit disceptatio illa de termino vitae ac mortis apud Gellium l. 6. c. 13. & apud August. de civit. Dei. l. 13. c. 9. 10, 11.) Pariter de principio numerim Vnitatem esse CAP. 4. numeri dicendum est.","prev":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 16","label":"16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/16"},"next":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 18","label":"18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/18"},"credit":{"text":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}