{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera mathematica. Vol. 1 18-4","citation":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 18-4","ref":"18-4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/18-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/18-4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/18-4.md","author":{"name":"John Wallis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis"},"work":{"title":"Opera mathematica. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":212,"text":"2 1/2 122) E2BA. quod erat inquirenHoc est — dum. Quin casus autem ille sit impossibilis, ecquis dubitet? quippe ponitur Basis utrisque simul cruribus major. Tentata tamen Analysis non secus procedit quam si casus esset maximè possibilis. Ad alteram concessionis partem quod attinet; Nempe quod Analysis aliquando ad quid impossibile nos deducere videatur, cum interim casus expolitus minime sit impossibilis: Quò hoc rectius ostendam, opus erit de Aequationibus Cubicis resolvendis pauca praemittere; quae tum huic negotio, tum etiam inquisitioni nostrae primariae subserviant. Aequationes omnes cubicas vel tales esse vel ad tales saltem reduci posse, quae non nisi sub Radice (ut loquuntur) sint affectae, notum est. (Quippe si sub quadrato sit affecta aequatio, gradum supremo proximum tolli posse docuit Cartesius, atque ante illum Vieta, Harriotus, aliique) Possunt autem illae omnes vel ad hanc formam Ac —EqA = Σ De, vel ad hanc reduci Ac4 BqA = Z De. Hujusmodi vero ego Aequationes Cubicar, adeoque solutu difficiliores, memini me olim conatum (exercitii gratia, postquam Analytices rudimenta imbiberim) ad quadraticas reducere. Idque hac methodo. Positis, ZAAE. AESAE. TZACAES. Erit, Ze=ACTECT3AAEA3AEE ΣZI3AEZ. Adeoque Zc - 342 27. lem positis XSACE XEACEc. Erit Xc =Ac Ec -3AAET 3AEE =T - 3XX. Adeoque Xc † 3AEX X. In Aequationibus itaque cubicis ad hanc formam constitutis, Ze - 3AEZ =Z, animadvertebam, Aequationis radicem Z,","prev":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 18-3","label":"VNHNEMIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/18-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/18-3"},"next":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 19-2","label":"VNHNEMIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/19-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/19-2"},"credit":{"text":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}