{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera mathematica. Vol. 1 18.9-12","citation":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 18.9-12","ref":"18.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/18.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/18.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/18.9.md","author":{"name":"John Wallis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis"},"work":{"title":"Opera mathematica. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":354,"text":"At meum est, non tam aliorum definitiones reprehendere, quam res ipsas explicare: adeoque mihi sufficit si vel ex eorum vel ex meis verbis res eadem quam & ego & illi volunt percipiatur: neque enim mihi lubitum est de verbis litem movere, ubi de re convenit, licet interim & verborum delectum adhibendum esse non diffiteor. Notandum autem est, ubi in explicatione definitionis nostra dictum est, quod numerus multiplicatione quaesitus, sive etism inventus, (Factus nempe) numerum datum (quem Multiplicandum diximus,) bis, ter, &c. contineat, vel in data ratione superet: non hoc temere dictum est: Quoniam in primaria vocis notione illud tantum intelligitur. Atque hoc quidem ipsa voce satis innuitur, nam Multiplicare sive πολλαπλασιάζειν, est numerum dati multiplum seu πολλαπλασίονα invenire. Quid autem fit πολλαπλάσιον seu multiplum, ut & e contra, quid sit μέρος sive pars, (seu, ut vulgo dicimus, aliquota pars,) definit Enclides 1 & dd 5. Μέρος ἐτὶ μέγεθος μεγέθους, τὸ ἔλασον τοῦ μείζονος, ὅταν κα ταμετρῇ τὸ μεῖζον. Πολλαπλάσιον δ τὸ μεῖζον τοῦ ἐλάσσονος, ὅταν καταμετρεῖται ὑπὸ τοῦ ἔλάσσονος. Pars est magnitudo magnitudinis, minor majoris, quando minor metitur majorem: Multiplex autem est majer minoris quando minor metitur majorem. uti Commandinus & Clavius exponunt. Vel (aliquanto forsan explicatius, neque minus κτὶ τὸ ῥηπν,) Magnitudo minor Magnitudinis maioris Part est (aliquota) quando majorem metitur, (mensurat, seu potius permetitur, permensurat, nempe quando aliquoties sumpta majori fiet accuratè aequalis:) Major autem minoris Multiplex est quando a minori (sic) mensuratur. (Quod autem de Magnitudinibus hîc dicitur, id ipsum totidem verbis de Numeris habetur, 3 & 5dd7. Et quidem de quantitate qualibet perinde intelligi debet.) Nempe Partis vox non de qualibet totius particula seu membro dicitur, Cuti cum ax. 9. dicitur Totum esse majus sua parte,) sed definitâ sive determinata significatione restringitur ad ejusmodi partem, quae nunc dici solet aliquote pars (puta pers tertia, pars qvarta, pars centesima, &c.) quae nempe aliquoties sumpta toti fiet a qualis: si autem non poterit ita aliquo ies repetita toti fieri aequalis, (sed semper vel major, vel minor,) non ipsius μέρος, seu pars (aliquota) dicetur, cicetur (hoc sensu,) sed potius partes μέρη, uti dicitur 4 d 7, μέρη δʼ ὅταν μὴ καταμετρῆ (quam tamen definitionem de magnitudinibus non interposuit lib. 5.","prev":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 18.5-8","label":"18.5 to 18.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/18.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/18.5"},"next":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 132","label":"CAP. XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/132","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/132"},"credit":{"text":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}