{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera mathematica. Vol. 1 21","citation":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 21","ref":"21","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/21","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/21.md","author":{"name":"John Wallis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis"},"work":{"title":"Opera mathematica. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":208,"text":"decuplâ, apud omnes gentes recepta. Dispositio haec Gentium distributione antiquior. Vnde orta. Um Numerorum natura haec sit, ut unitatum multitudiSnem designet, seu (quod idem est) ut dicant Quoties ap ponatur Unitas, seu Quot Unitates significentur: pro variâ Unitatum multitudine, varias oriri numerorum species, necesse est. quaelibet enim Unitatis accessio, numerorum speciem variat. Si igitur, ubi prius Nulla erat, apponatur Unitas, fit numeruss singularis: si adhuc addatur Unitas alia, emergit numerus Binarius: accedat alia, & exsurgit Ternarius: hic autem Unitate auctus fit Quaternarius: quem etiam Quinarius unitate superat: & hunc Senarius: atque ita deinceps de Septenario, Octonario, Novenario, Denario, Vndenario, Duodenario, aliisque sequentibus dicendum est. Estque haec ve ra numerorum Originatio, seu Procreatio. Quoniam verò Unitatum accessio in infinitum extendi possit; (nec enim numerus ullus adeo magnus est, quin illi possit Unitas, vel una vel plures, adjungi:) est igitur impossibile, ut numerus Maximus assignetur, nedum omnes numeri species. Ideóque quamvis numeros dari actu infinitos, vel etiam infinitum numerum, (hoc est, qui terminos non habeat, sed omnes superet limites, sit impossibile: sunt tamen numeri possibiles Infiniti; hoc est, nullus est omnino terminus numeris assignabilis, quò cum accedit numerus, ulterius augeri non possit. Quamvis igitur numerus Minimus assignetur Unitas, non tamen est assignabilis numerus Maximus, ut nec Magnitudo vel Maxima, vel quidem Minima.","prev":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 20","label":"20","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/20"},"next":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 22","label":"22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/22"},"credit":{"text":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}