{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera mathematica. Vol. 1 22-2","citation":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 22-2","ref":"22-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/22-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/22-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/22-2.md","author":{"name":"John Wallis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis"},"work":{"title":"Opera mathematica. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":284,"text":"Quot autem subducta sunt, tot prius aderant; adeoque adeoque, cum nihil supersit, manifestum est 3 in 12 praecise quater contineri, (quod ipsum divisione quaeritur,) vel etiam trientem numeri 12 esse 4, (ut supra ostensum est;) nempe si 12 per 3 dividatur, quotiens erit 4. Quique haec satis intelligit, is genuina divisionis fundamenta persentiscit. Cum enim infiniti prope laboris esset in divisionibus majoribus tot subductiones sigillatim peragere, quot numero dividendo grandiori penitus exhauriendo sufficiant; excogitarunt Arithmeticae practicae magistri, laboris magni magnum compendium; nempe pro multiplici Diuisoris subductione, subducunt divisoris Multiplum; quod eodem plane recidit. Sic in exsemplo praecedente, ubi numerus 12 per 3 dividendus proponitur; perinde est sive ternionem (πιάδα) quater subducamus, sive ternionis quadruplum, (quia 3434 34 3– 3x4.) & utrumvis fiat nihil restabit. Quod & ipsum fieret si ternarii duplum bis subducamus; aut etiam triplum ternarii semel & semel ipsum ternarium. nempe 32 313x1– Quo major autem fuerit numerus dividendus, & quotiens, eo magis patebit hujusce compendii utilitas. Si 20 sint per 2 dividenda; pro decem subductionibus numeri 2, substituenda est istius decupli subductio; nam 2x10–20. Si 360 dividenda per 63. pro sexaginta subductionibus numeri 6, semel subducendum erit ipsius sexagecuplum. Et similiter in aliis. Atque hactenus quidem divisionis naturam satis explicasse videar; ejusque cum Multiplicatione comparationem. Sequitur ipsius praxis exponenda. Si Divisor simplex sit, una figura scriptus, & dividendus item sit divisoris decuplo minor; ex ipsa memoria petenda est solutios vel, si opus est, ex eâ quam supra exhibui Multiplicationis & Divisionis Tabella. Nempe, reperto in Tabellae summitate Divisore, in eâdem columna quaeratur numerus dividendus, vel saltem numerus qui illic occurrit Dividendo proxime minor, & habebitur ad latus numerus in quotiente ponendus. v. g. Si quaeratur quoties in 24 contineantur 3. Repertis in summo 3, Tabella Multiplicationis & Divisionis.","prev":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 21-2","label":"5OIS TE TSHISHEIIEII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/21-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/21-2"},"next":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 23-2","label":"LIZLZIAISIAIISIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/23-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/23-2"},"credit":{"text":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}