{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera mathematica. Vol. 1 22.5-8","citation":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 22.5-8","ref":"22.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/22.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/22.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/22.5.md","author":{"name":"John Wallis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis"},"work":{"title":"Opera mathematica. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":350,"text":"Ut vero quae de Multiplicatione & Divisione jam tradidimus, Geometricis mensuris applicentur, praemittenda sunt e Geometria quaedam ad terminorum explicationem necessaria. Et quoniam ex mensura Parallelogrammi Rectanguli (quod, brevitatis gratia, simpliciter Rectangulum dici solet) reliquarum figurarum dimensiones deduci solent; de Parallelogrammo praemittendae sunt quaedam Definitiones, hoc est, Terminorum explicationes. Parallelogrammum appellant figuram planam quadrilateram, cujus opposita latera, sen laterales lineae, sunt rectae parallelae, hoc est, aequidistantes, sive aequalem ubique habentes inter se distantiam. Quales sunt quae in Schematis mox apponendis conspiciuntur. Parallelogrammum vero tunc Rectangulum dicitur, quando ipsius omnes anguli sunt recti. (Vel etiam, Cujus angulus aliquis est rectus: Nam si Parallelogrammum habeat vel unum angulum rectum, reliquos item omnes rectos esse facile est demonstratu.) Angulus autem Rectus tunc esse dicitur, quando linea recta in rectum angulum faciens ita recte incidit ut neutrò magis inclinet. Ut in figura pridum apposita, recta CA in rectam GAB ita recte incidens ut non magis hac quam illac inclinet, facit angulos CAB, CAG, rectos. Et similiter anguli ad FGH &c. recti sunt. Siquà vero inclinet magis, angulum obliquum facit: Nempe Acuium (quippe angulo recto minorem) eà qua propendet seu magis inclinat; vel Obiusum (angulo recto majorem, ea unde reclinat sive diverget magis. Puta, si recta CA, quae jam erecta est, supponatur versus AB nutare seu propendere, adeoque ab AG reclinari, pro duobus angulis jam rectis, fierent duo obliqui, CAB acutus, & CAG obtusus; qui tamen simul sumpti duobus illis rectis sunt aequales; nam quanto unus propter inclinationem minuitur, tanto alter propter reclinationem augetur; quodque huic accedit illi aufertur. Similiter, argulus AEG acutus est, quippe recto minor; AEK obiusus, quip pe recto major. Et similiter aliâs. Parallelogrammum autem Rectengulum, si latera habeat omnia invicem aequalia, Quadratum dicitor; quale est, in figura tertia, ADLE: Sin minus Oblongum; quale est figura prima AB. ale t E eseieutr) ANTA Parllelogrammum vero Obliquangulum (hoc est, cujus anguli sunt obliqui) si latera habeat omnia invicem aequalia, Rhombus dicitur; ut in figura tertia, GDEC: Sin secus, Rhomboides; ut figura secunda CD. Contineri vero vel comprehendi dicitur Parallelogrammum Rectangulum (sive quadratum sit, sive oblongum,) duabus rectis lineis quae rectum comprehendunt angulum. Definiente Euclide 1d2.","prev":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 22.1-4","label":"22.1 to 22.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/22.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/22.1"},"next":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 22.9-10","label":"22.9 to 22.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/22.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/22.9"},"credit":{"text":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}