{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera mathematica. Vol. 1 231","citation":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 231","ref":"231","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/231","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/231","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/231.md","author":{"name":"John Wallis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis"},"work":{"title":"Opera mathematica. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":249,"text":"Quamvis enim progressio, sive crescendo sive decrescendo fieri possit; ego tamen tanquam crescentem considero, atque eo sensu quae dicenda sunt intellecta velim. Et propterea, siquis ea decrescenti seriei accommodare velit, id fiet mutatis tantum his vocibus primo & ultimo: Nempe quae jam de primo crescentis dicuntur, illic de termino ultimo decrescentis seriei intelligenda erunt; quae hic de ultino, illic de primo. Quod semel dictum esto, ne saepius opus sit utrumque casum seorsim proponere. Exsempli gratia. 1. Siquis iter conficiens ambulaverit primo die 3 milliaria, secundo 5, tertio 7, & sic deinceps, diurnum iter quotidie augendo binis milliaribus; Quaeritur quor milliaria ambulaturus est die Decimo? Quoniam singuli diea post primum, addunt incrementum duorum milliarium; multiplicetur numerus dierum post primum, nempe 9, in communem excessum 2; & productum 18–9*2, addatur itineri primi diei, eritque 215 184 3 numerus quaesitus: tot nempe milliaria confecturus est die decimo. 2 Si quaeratur insuper, quot toto itinere ambulaverit? Additis termino primo & ultimo (ita ut jam dictum est invento,) ducatur summa in numerum terminorum: producti dimidium est numerus quaesitus. Puta 3421–24; & 24* 10–240; hujus numeri semissis, 120, est numerus milliarium toto decem dierum itinere confectorum. 3 Si quaeratur, quoto itineris die ambulaverit 15 milliaria? Ex numero assignato 15. auferatur terminus primus 3; & residuum per communem excessum dividatur: quod prodit, indicat quot diebus post primum ambulaverit. Nempe 15 – F f 3 & 2) 12 (6. Septimo igitur die, (sive post primum sex. ambulantur milliaria 15. to, / Si ambulaverit primo die 3 milliaria, decimo 21; & quaeratur communis excessus.","prev":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 230-2","label":"FER-IECSICE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/230-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/230-2"},"next":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 232","label":"FER-IECSICE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/232","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/232"},"credit":{"text":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}