{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera mathematica. Vol. 1 235","citation":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 235","ref":"235","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/235","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/235","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/235.md","author":{"name":"John Wallis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis"},"work":{"title":"Opera mathematica. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":325,"text":"3 Dato igitur termino primo, cum communi Excessu, & termini cujusvis assignati Indice, sive distantia a primo; A, E, D; invenitur terminus assignatus. nempe A†DE. per praeced. quod enim illic theorematice affirmatur, hic problematice proponitur. 4 Si terminus ultimus sit V; erit penultimus V -E; antepenultimus V – 2E; quartus a fine V - 3E; & sic deinceps quilibet terminus continue minuendus est communi excessu semel detracto. Id enim postulat definitio. Quanto enim quilibet locus progrediendo augetur, tanto retrocedendo quilibet minuitur. Puta a = V. β =V LE. y =V - 2 E &c. 5 Constat igitur terminus quilibet ex termino maximo, dempto toties excessu communi, quot terminus ille gradibus ab ultimo distat. (ipso interim ultimo non computato.) per praeced. Puta, sextus a fine (=VLDE ZVSSE. 6 Dato igitur termino maximo, cum excessu communi, & termini cujusvis assignati distantia ab ultimo; V, E, D; invenitur terminus assignatus. Nempe V -DE. per praeced. 7 Dato termino quovis, cum excessu communi, & cujusvis assignati termini majoris à dato distantia, (puta f, D, E; invenitur terminus assignatus. (ut i. ) Nempe toties addendo excessum communem termino dato, quot assignatus a dato gradibus distat. Puta i -f4DE=f+3 E. Nam per defvel prop. 1. pro singulis gradibus semel addendus est communis excessus, 8 Dato termino quovis, cum excessu communi, & cujusvis assignati minoris distantia a dato; (puta f, D, E;) invenitur assignatus. (ut c.) Nempe toties auferendo excessum commu nem, quot assignatus a dato gradibus distat. Puta c=f —DE 3E. Nam per def. vel prop. 14. pro singulis gradibus semel auferendus est communis excessus. 9 Dato igitur excessu communi, cum terminorum quorumvis ab invicem distantia; E, D; datur illorum terminorum differentia. (puta f -e: vel i - f.) nempe DE. per prop. 8. Puta i -f–DE= 3E. per prop. 7. & f — c=DE = 3E. per prop. 8. transpositis scilicet utrobíque aequationum terminis. 10 Data vero terminorum quorumvis differentiâ, cum eorundem ab invicem distantia; (puta f –c, D;) datur communis excessus E. Dividendo scilicet differentiam per distantiam.","prev":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 233-2","label":"CAP. XXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/233-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/233-2"},"next":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 236","label":"CAP. XXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/236","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/236"},"credit":{"text":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}