{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera mathematica. Vol. 1 259","citation":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 259","ref":"259","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/259","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/259","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/259.md","author":{"name":"John Wallis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis"},"work":{"title":"Opera mathematica. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":234,"text":"Quippe non haec omnia rationum nomina apad Euclidem occurrunt; sed quaedam eorum praecipua. Cum taman hujusmodi passim apud Mathematicos recentiores occurrant rationum nomina; nequis de illis haereat, exponenda duxim. Sicui vero nimis intricatae videantur hae rationum appellationes; poterunt illae simplicius designari per duos numeros eâ quâ res postulet ratione constitutos, praesertim qui sunt in eadem ratione minimas. Puta si, pro ratione subquadrupla-supertripartiente. septimas, eam dicamus rationem quae est 7 ad 31. Ita, qui dicit, sit A ad B, ut 7 ad 31; tantundem innuit ac si diceret, Sit ratio quantitatis A ad quantitatem B, subquadrupla supertripartiens. septimas Atque ad hanc formam rationes saepissime exponi solent. Rationes itaque pluribus modis designari possunt. Nempe Vel, nominibus suis, modo indicatis. Ut Duplum, Triplum Dimidium, Sesquialterum. &c. Vel quidem, Figuris numericis rationes illas denominantibus: affixa saltem, vel quidem subintellecta, multiplicationis enim est Duplum, Triplum, Dimidium, Sesquialterum, &c. a liud quam, Multiplicatum in 2, 3. 1/2 1 1/2 &c. Vel etiam, per duos numeros in ea ratione constiuitos. Puta, Ratio ea quae est 2 ad 1; 3ad 1; 1/2 ad 1, vel 1 ad 2; 1 1/ ad 1, vel 3 ad 2, &c. Vel quidem, duabus quibusvis quantitatibus homogeneis ita constitutis; ut lineis, planis, solidis, angulis, &c. (quorum ad invicem ratio exponitur ut jam cognita, vel quasi cognita,) eorumve symbolis. Puta, ut V ad A; ut L ad M, ut R ad S, &c.","prev":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 258","label":"CAP. XXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/258","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/258"},"next":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 29-4","label":"CAP. XXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/29-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/29-4"},"credit":{"text":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}