{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera mathematica. Vol. 1 27-2","citation":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 27-2","ref":"27-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/27-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/27-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/27-2.md","author":{"name":"John Wallis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis"},"work":{"title":"Opera mathematica. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":211,"text":"Quod autem, in exsemplis praemissis, singularum subductionum residua deletis Dividendi notis superposuerim, ipsaque sub ducta multipla nusquam scripserim; id majoris expeditionis causa factum est. Si cui vero libet omnia explicite contueri, poterit ille ad hanc formam praecedentem operationem peragere cum divisor 9 in suprascriptis 26, bis contineatur, posito in quotiente 2, & subscripto divisori 9 ipsius duplo 18; ex 26 subductis 18 manebunt 8, infra lineam ductam notanda, cui residuo adjungendae dividendi figurae adhuc intactae (vel saltem earum quot opus est,) & promoto divisore, secunda operatio, ad eandem formam instituenda, nempe cum 9 in 80 contineantur octies, posito in quotiente 8, & subscripto octuplo, 72, his ex 80 subductis manebunt, 8, ductae lineae subscribenda: Et sic deinceps: usque dum tota operatione peracta, reperientur tandem restare 5. ut videre est. Atque hactenus de Divisionis praxi, per Divisorem simplicem unica figura scriptum) peragendae. Si Divisor compositus sit, (pluribus notis scriptus,) opera. tionis methodus, quamquam aliquanto magis intricata, iisdem plane principiis nititur quibus praecedens. Nempe, Divisore aub tot quot opus est dividendi figuris ad sinistram proximis subscripto, ejusque multiplo quam fieri potest maximo ex iisdem sublato, (notato interim in quotiente istius multipli denominatore,) promovendus est Divisor in locum proximum, & sic deinceps quoties opus erit: totaque operatio ut prius peragenda. Exsempli gratia. Si 1290208 velim per 32 dividere.","prev":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 26-2","label":"LIZLZIAISIAIISIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/26-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/26-2"},"next":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 156","label":"LIZLZIAISIAIISIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/156","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/156"},"credit":{"text":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}