{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera mathematica. Vol. 1 28","citation":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 28","ref":"28","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/28","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/28.md","author":{"name":"John Wallis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis"},"work":{"title":"Opera mathematica. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":317,"text":"Affirmat quidem Plato in Cratilo Graecos a Barbaris vocabula multa accepisse: at quaenam illa fuerint, ut & a quibus mutuata, non nobis erit adeo facile investigatu. Latina verò numerorum Nomina omnia, a Graecis fuisse desumpta, ego omnino existimo; quanquam eorum aliquot ab eorum origine adeo videantur remota, ut aegrius agnoscantur. Nos a facilioribus exorsi reliqua suo ordine attingemus. Octo dicitur a Graecorum ἑκτώ. Hinc vero octaνus (ὅγδοος) octies, octonus, octonarius, &c. Duo a Graecorum δύς dicitur; sicut & Ambo, ab ἄμρω dicitur. (Inde vero nostrum iwo, sicut a Tribus, sex, septem, acto, nostra Three, six, seven, eight; & a Noveni, Deni, nostra nine; ten; Nisi potiùs antiquos Teutones, unde nos illa accepimus, haec omnia immediate a Graecis, dicamus accepisse: at Four & Five, tam a Graecis quàm Latinis remotiùs absunt.) Latinum Bis a Graecorum Aìς derivatur, conversoδ in B; sicut Bellum, Bellatores dicimus, quod olim Duellum, duellatores scribebant: (forte tamen a Graeco Πόλεμος dictum est bellum. ) sic Duonus, duellus dicebant prisci, pro quibus nos Bonus, bellus: sic Bes, bessis, olim Des, dessis. videndi Varro & Scaliger ad Varr: & Fest. atque Merul. ad Ennium. A Bis vero Bini dicitur, & Binarius, & Bifarius, quasi Bi-varius: vel forsan Bisarius, Trifarius, &c. quasi διράσιος, τειράσιος: mutato σ in 1, ut in χθὲς, χθεσὶ, heri; χμὸς humor, πράτον porrum. Sed & Viginti (quasi Biginii, vel Bisginti) terminatione a Graecorum κοντα desumptâ. Quae enim Latini Triginta, Quadraginta, &c dicunt, Graeci τειάκοντα, τεωασάκοντα, &c. efferunt. Sed & ipsum ἔικοσι Graecè, quasi δέκοσι dictum puto; ipsamque terminationem κοσι (in εἴκοσι) tantundem valere ac κοντα in sequentibus. Nam quòd terminatio sit istic1, hic α, non major est discrepantia, quàm cùm Latine dicamus Viginti, at Triginta. Quod illic autem reperiatur 6, hic T, omnino hoc exiguum est, cum fit cum hae literae sint facillimè cemmutabiles, (ut ab ἀνύτω, Futurum, ἀνύσω, item ὀρύττω & ὀρύαω promiscuè dicuntur, aliaque ejusmodi infinita; & quidem ἔκεσι Doricè ἔκαn dicitur; sio Aquam Germani Wasser dicunt, Angli & Belgae Water, alisque sunt innumera.","prev":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 27","label":"27","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/27"},"next":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 29","label":"29","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/29"},"credit":{"text":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}