{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera mathematica. Vol. 1 28-4","citation":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 28-4","ref":"28-4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/28-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/28-4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/28-4.md","author":{"name":"John Wallis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis"},"work":{"title":"Opera mathematica. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":327,"text":"Definitur enim λόγος, (3d 5) δύο μεγεθῶν ὁμογενῶν ἡ κτὰ πηλικότητα (nempe γ αὐτῶν, non τῆς χίσεως, nedum τοῦ λόγου) πρὸς ἄλληλα ποιὰ αίσις. In altera vero def. (5d6) diserte dicitur αἱ τῶν λόγων πηλικότητες. Illic, quanta magnitudo designatur: hic, quanta ratio. At inquit, pag. 91 lin. 4 Insulsa illa esset rationum compositio &c. quod πηλικέτητος, quantitates, velit esse ποσόlasas quotitates; atqui πηλικδτητας, quantitates rationum inter se multiplicandas dicit Euclides; non πωσότητας, numeros hujusmodi, quibas rationum effabilium antecedentes, ad unitatem, tanquam communem consequentem, relatae explicentur: quod hoc modo rationes numero ineffabiles componi nequeant. p. 89. l. 12. Diserte, inquit, uterque (Eutocius & Theo. ) per rationis πηλικότητα quantitatem, intelligi dicit ποσότη τα quotitatem, sen, ut ipsi loquuntur, numerum denominatorem à quo ratio denominatur. D rationibus, numero ineffabilibus componendis; modo dictum est. Per quantitates autem Eutocium & Theonem dicere, intelligendas esse quotitates; neutiquam concedendum est. Qui enim quoaplum dicit, non dicit Quoi, sed Quantum. Nec, quia, verbi gratia, Ratio Dupia, a binario denominationem sumit, ideo, qui Duplum dicit, multitudinem dicit, sed potius magnitudinem, seu πλικότητα. Qui enim lineam bipedalem pedalis duplam dicit, non illam duas esse dicit, sed numero unicam, magnitudine vero tantam quanta essent pedales duae. Nempe Duplum, non Dus dicit, sed tantundem atque duo. Et quidem ipse Meibomius ni fallor, p. 83 l. 2. δέκα πήχεις, utut a numero denominatos, pro magnitudine habet, & similiter alibi. At inquit, p. 96. l. 9. hac multiplicatione quantitatum, tantum unam quantitatem nanciscamur; (recte quidem; nempe quantitatem rationis compositae, quae quaeritur:) adeoque non rationem, quod erat propositum. Imo, inquam & Rationem; nempe, cujus haec est quantitas: sicut & magnitudinem exhiberi dicimus, quando exhibetur, Quanta sit illa magnitudo. Hinc tamen sententiam insigni quadam interpretatione se juvare posse dicit (quasi quis antea sinc nesciverit;) nempe, ut dicamus consequentem rationis terminum de unitatem; (si nempe rationis denominator habeatur ubique ey antecedente,) At quis quaeso nescit, tantundem pro terminesse Tportionibus Diaiagum. esse rationem disiam dicere, arquerationem 2 ad i? &, triplam, atque 3 àd 1? At, ait p. 97. l. 13.","prev":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 29-8","label":"29","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/29-8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/29-8"},"next":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 29-9","label":"29","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/29-9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/29-9"},"credit":{"text":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}