{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera mathematica. Vol. 1 282","citation":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 282","ref":"282","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/282","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/282","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/282.md","author":{"name":"John Wallis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis"},"work":{"title":"Opera mathematica. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":304,"text":"Si autem libeat etiam totam quae emergit granorum molem, ad mensuram milliaris Anglicani redigere: illud haud magno labore fiet. Cum enim constat, ex superius dictis, grana loci vicesimi, 524288, saltem aequare vel potius superare modium Anglicanum: erit modiorum in tota mole numerus (ut divisione patebit) 35184372088832 (saltem uno grano minus) nempe quantus est numerus granorum in loco 46. Continet autem quilibet modius Congios octo, quilibet autem congius pollices cubicos 231, (de Vini Congio intelligo, nam Congius cervisiae continet pollices cubicos 27242 nempe tot cubicos pollices; quot sunt, in quadrata Pertica, Pedes quadrati; nam 16/2x 16 1/ – 272 1/) quod accurate se observasse testatur D. Oughtredus in libro quem De Circulis Proportionum inscripsit, Cap. 9. Et propterea in Modio Anglicano continentur pollices cubici 1848; atque in sex Modiis Anglicanis pollices 11088; cui cum praeterpropter aequalis fuisse colligitur Ardoba Aegyptia, quae illorum cubito cubico aequalis ponitur, erit illorum cubitus cubicus pollicibus Anglicanis 11088 aequalis; adeoque cubiti longitudo, erit pollicum Anglicanorum 22 (3 circiterMilliare autem Anglicanum continet 8 stadia, quorum quodlibet continet 40 perticas, harumque quaelibet pedes 16 1/2: adeoque stadii longitudo, est pedum 660; milliaris autem, pedum 5280. Et propterea, milliare cubicum continebit pedes cubicos 147197952000; hoc est, pollices cubicos 254358061056000; (quippe pes continet 12 pollices, adeoque pes cubicus pollices cubicos 1728––12X12x12. Cum itaque, ut dictum est, modius contineat pollices cubicos 1848, diviso per hunc numerum numero pollicum cubicorum, unius milliaris cubici, prodibit 137639643428 1/2 numerus modiorum in milliari cubico. Per quem itaque numerum si dividamus 35184372088832 numerum modiorum in tota mole, prodibit 255 (2673 numerus milliarium cubicorum. Cum autem Pyramis sic ! Parallelepipedi, (super eadem base, aeque alti:) si triplicetur numerus milliarium in exposita pyramide, habebitur Parallelepipedum super eadem base aeque altum, nempe 766 88919, cujus numeri latus cubicum est 9(326. Adeoque summae triplum, superat corpus cubicum culus latus 9 milliaria.","prev":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 281","label":"G OAOORRS,O","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/281","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/281"},"next":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 31-3","label":"G OAOORRS,O","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/31-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/31-3"},"credit":{"text":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}