{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera mathematica. Vol. 1 30.1-4","citation":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 30.1-4","ref":"30.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/30.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/30.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/30.1.md","author":{"name":"John Wallis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis"},"work":{"title":"Opera mathematica. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":334,"text":") Sed cum ratio aliqua (sive majoris sive minoris inaequalitatis) cum seipsa continuatur, quae prodit ratio, rationis expositae ratio Duplicata dicitur; sin in eandem iterum continuetur, ratio Triplicata dicitur; & sic deinceps: Quibus, ut correlata, opponuntur ratio Subduplicata, Subtriplicata, &c. (sicut quantitas in se ducta, expositae Quadratum producit; sin in eandem iterum dueatur, Cubum, &c. Sic rationis p ratio duplicata est AAA Bq; triplicata, BB B * EC: BE *BE— &c. Et contra; Rationis BC, ratio subtriplicata est B Aqu Et rationis Bque ratio subduplicata est B. (Ipsius autem ua rationis, ratio subduplicata erit VB; subtriplicata, VCB Ut plenius patebit, postquam potestatum genesis & analysis tradita fuerit. Nam si exposita Ratio dicatur Radix, vel potestas prima; Ratio Duplicata erit Quadratum, sive potestas secunda; Ratio Triplicata Cubus, vel potestas tertia; &c. Et Ratio Subduplicata, erit expositae Radix-quadratica, vel potestas subsecunda; Subtriplicata, expositae Radixi cubica, vel potestas subtertia. &c.) Sic ratio quadrupla est, rationis duplae, ratio (non modo dupla, quia 24 2 –4, sed) duplicata, quia 2* 2–4; & hujus illa subduplicata. Item rationis triplae, ratio duplicata est (non sextupla, quod sit 34 3–6, sed) noncupla, quia 3*3–9: triplicata vero vigintiseptupla, quia 3* 3* 3– 27. Sic rationis /, duplicata est / * 1/2 – 1/2; triplicata, † * / 1 1/2 – 1/2. &c. Et rationis /, duplicata est * 1/ – 1 triplicata, † * 1/2 x 1/2 – 13. Item rationis 3, ratio duplicata est / * /–8; triplicata, , * ῇ κ1/2 = 2; quadruplicata Nec aliud volunt definitiones Euclidis, 1040ταν πρία μεγέθη ἀνάλογον ἢ, τὸ πρῶτον πρὸς τὸ τρίτον διπλαθῖονα λόγον ἔχειν λέγεται, ἥπερ πρὸς τὸ δεύτερον· ὅταν δὲ τέσαρα μεγέθη ἀνάλογον ἢ, τ πρῶτον πρὸς τὸ τέταρτον, τειπλασίον λόγον ἔχεινα λέγεται ἥπερ πρὸς De Rationum Compositione. τὸ δάτερον· καὶ ἄεὶ ἐξῆς ἐνὶ πλεῖον, ἕως ἂν ὑ ἀναλογία ὑπάρχῃ. Cum tres magnitudines (continue) proportionales fuerint, prima ad tertiam, duplicatam rationem habere dicitur ejus quam habet ad secundam: At cum quatuor magnitudines (continue) proportionales fuerint; prima ad quartam, triplicatam rationem habere dicitur ejus quam habet ad secundam: & semper deinceps, uno amplius, quamdiu proportio extiterit.","prev":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 29-6","label":"ABCLABC A","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/29-6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/29-6"},"next":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 30.5-7","label":"30.5 to 30.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/30.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/30.5"},"credit":{"text":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}