{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera mathematica. Vol. 1 31","citation":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 31","ref":"31","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/31","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/31.md","author":{"name":"John Wallis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis"},"work":{"title":"Opera mathematica. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":236,"text":"Est enim circulus figurarum planarum omnium maxime regularis; omnes enim a centro ad circumferentiam lineae quorsumcunque ductae aequales sunt, & aequales ad circumferentiam constituunt angulos. Omnesque figurae regulares, quò plura habent latera, eo propius ad circulum accedunt; (ut, in apposito schemate, Octogonum magis quam Tetragonum; & pariter in aliis.) Quod si figura regularis supponatur laterum numero infinitorum, circulus erit. Perinde enim est sive Peripheriam circuli unicâ lineâ curvâ constare dicamus, sive rectis numero infinitis. Si itaque circulum consideremus tanquam figuram planam omnium maxime regularem, laterum numero infinitorum; omnesque angulos, linea a centro ad peripheriam ducta factos, utrinque aequales constitui, ideoque rectos, (ut nos alibi, ubi Angulum Contactus & Semicirculi tractamus ostendimus,) rectamque a centro ductam perimetro perpendicularem: Quantitas producta sive ex ductu radii in semicircumferentiam, sive semiradii in circumferentiam, erit area circuli.* Puta JGD* DEFD, vel GDX 3DEFD. Cognita autem methodo mensurandi circulum integrum, innotescit etiam methodus mensurandi portionem circuli (arcu & recta una pluribusve comprehensam. ) Nempe, sicut CD in totam perimetrum DFD dat aream totius circuli; sic eadem? CD in DE, perimetri sextantem, dat aream sextantis circuli; puta Sectoris DCE; eademque? CD in DF, perimetri trientem, exhibet aream trientis circuli, puta sectoris DCF. Et similiter de Sectoribus aliis, qui arcu quovis & rectis duabus in centro C coeuntibus terminantur, judicandum erit. Sin mensurandum esset segmentum DEB, arcu DE re- Segmentoctaque DBE comprehensum. Cognita mensurâ Sectoris DCE, rum. si inde auferatur area trianguli DEC, quod restat est area segmenti minoris DEB.","prev":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 30","label":"FER-IECSICE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/30"},"next":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 32","label":"FER-IECSICE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/32"},"credit":{"text":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}