{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera mathematica. Vol. 1 31.1-4","citation":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 31.1-4","ref":"31.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/31.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/31.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/31.1.md","author":{"name":"John Wallis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis"},"work":{"title":"Opera mathematica. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":346,"text":"Euclides ipse, utut, in Definitione, Similitudinis vocem adhibeat, alibi tamen passim, Identitatem potius innuit; nec tam Rationem rationi aequalem dicit, aut similem, quam eandem. Ut per totum lib. 5. passim est videre. Perinde autem est sive similitudinem, sive Aequalitatem, sive etiam Identitatem dicamus; dummodo enim de sensu convenit, non est ut de verbis admodum litigemus. Distribuitur autem (ut supra dictum est) in Continuam, & Disjunctam (sive discretam, discontinuam; Budaeo, hiulcam & interruptam.) Illam appellat Aristoteles συνεχῆ: hanc ἀναδιηρημένην. Illa est, ubi termini ita continue procedunt, ut intermedius Continua. quilibet sit tum antecedentis consequens, tum consequentis antecedens, in eadem ratione. Ut 2. 4. 8. 16 ἑ Haec, ubi eadem quidem recurrit ratio, non autem continue, Disjuncta. sed disjunctim. Ut 2. 4:: 3. 6. Proportio itaque sive Progressio, tribus ad minimum terminis constituitur. Quod & notat Euclides 9 d5. Αναλογία δὲ, ἐν τείσιν ὅροις ἐλαχίστοις ὀσίν. Analogia (proportio, proportionalitas.) in tribus terminis paucissimis consistit. Nempe, proportio continua, ut 2. 4. 8 5 ubi eadem intercedit ratio inter primum & secundum, atque inter secundum & tertium. Proportio autem discontinua sive interrupta, nonnisi quatuor saltem terminis constituitur; puta 2. 4:: 3. 6. Cum enim ratio quaelibet duos terminos postulet, quippe qui invicem comparantur; eademque ratio saltem bis occurrat ut constituatur analogia, quae rationes comparat: si terminus medius sit utrique rationi communis (puta prioris consequens, & posterioris antecedens) in tribus terminis eadem bis reperiri potest ratio; sin minus, non nisi in quatuor, cum utriusque rationis duo termini, a duobus reliquis terminis alii sint. Potest autem tum analogia continua pluribus adhuc quam tribus; & disjuncta, pluribus quam quatuor absolvi. Puta 2. 4. 8. 16. 32 22 sunt continue proportionales; discontinue vero 2. 4.: 3. 6:: 9. 18:: 5. 10. Vel etiam (nam & sic proportionales notare licebit) 2. 3. 5:: 4. 6. 10. puta, ut sunt ad invicem 2, 3, 5; sic & 4. 6, 10. De Progressione Geometrica continua, duo praesertim tradi solent operationum compendia; duobus Problematis proposita. Primum est; Totius progressionis summam, sine continua intermediorum omnium terminorum additione, invenire. Alterum est; Terminum ultimum, aliumve a primo satis remotum, neglectis intermediis, invenire. Primum quod attinet. Continuae Progressionis summa sic reperitur.","prev":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 29-7","label":"ABCLABC A","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/29-7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/29-7"},"next":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 31.5-6","label":"31.5 to 31.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/31.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/31.5"},"credit":{"text":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}