{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera mathematica. Vol. 1 32-4","citation":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 32-4","ref":"32-4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/32-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/32-4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/32-4.md","author":{"name":"John Wallis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis"},"work":{"title":"Opera mathematica. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":247,"text":"Tota controversiae cardo in hoc versatur, quod Meibomius vel nesciat, vel nolit, distinguere, inter rationis duplationem, triplationem, quadruplationem, &c, hoc est, multiplicationem in 2, 3, 4, &c: unde oritur κόγος διπλάσιος, τριπλάσιος, τετραπλάσιο, &c. atque eam rationis duplicationem, triplicationem, quadruplicationem, &c. quae fit continuo ductu quantitatis in eundem multiplicatorem bis, ter, quater, &c. positum; unde oritur λόγος διπλασίων, τειπλασίων, τετραπλασίων, &c. Quae quidem inter se plane diversa esse, etiamsi Meibomius millies neget, non tamen eapropter est minus verum. Quippe aliud omnino est quantitatem A, bis multiplicare in numerum 3, unde proveniunt duo tripla, hoc est, duplum tripli, nempe 3AT 3A vel 3Ax 2, nempe 6A: aliud vero, quantitatem A in 3, bis continue multiplicare, hoc est, in 3x3, (non, ut prius, in 343.) unde oritur tripli triplum, sive Aκ3 κ3=Aκ9. vel 9A. Dicet fortasse, eodem sensu, in Archim 8. l. 2. de sph. & Cylind. atque Eutocii in eam commentariis; de eadem dici λέγον διπλάσιον, & λόγον διπλασίονα. Fateor equidem id fieri. Sed, librariorum id incuriâ fieri non dubito (ut superius dictum est,) qui cum Matheseos fortasse minus fuerint gnari, neque λέγου διπλασίου & διπλασίονος discrimen satis accurate intellexerint, errorem illum, vel etiam eo majores, facile admiserint. Sed etsi demus, eâdem voce (sive διπλάσιος ea sit, sive διπλάσίων,) utrumque innui (quod, de voce ἡμιόλιος, fatendum videtur, ob vocum penuriam, admissum esse;) Non tamen inde sequitur, res esse confundendas; sed eo accuratius prospiciendum, utro sensu vox ambigua usurpetur; ne secus error obrepat. Nam & vocabula Geometrica, non semper eodem sensu usurpantur.","prev":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 33-5","label":"33","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/33-5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/33-5"},"next":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 33-6","label":"33","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/33-6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/33-6"},"credit":{"text":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}