{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera mathematica. Vol. 1 33-6","citation":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 33-6","ref":"33-6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/33-6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/33-6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/33-6.md","author":{"name":"John Wallis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis"},"work":{"title":"Opera mathematica. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":368,"text":"Quippe nemo dubitat, quin alio sensu occurrat vox μέρος 9 ex 1. alio vero, 1d5. nempe illic, partem quancunque innuit; hic, nonnisi partem aliquotam. Item πέεχειν, 10 ax I, & 1d2. Illic, duabus rectis contineri spacium negatur; hic, duabus rectis contineri dicitur rectangulum. Et similiter aonits 5bo; libi. Sed videamus quae sint hic Meibomii nova tradita. Posito quod Septimius & Octavius eadem celeritate incedant; Septimii, inquit, celeritas ad celeritaum Octavii est in ratione nulla, (p. 102. I. penult.) Imo vero, inquam, in ratione Simpla, sive A qualitatis, nempe, ut 1 ad I, ut fatetur ipse p. 103. I. 2. At ille, inquit, aequalem rationem, nihili seu nullam vocat. (p. 103. l. 7.) At, inquam, quo Magistro? qua vel ratione vel authoritate fretus? quae illum vel Grammatica, vel Mathematica, sic loqui docuit? Si Mathesin spectemus: Est quidem Aequalium inter se nulla Inaequalitas, nullus Excessus, nullus Defectus; at, nullam esse rationem, nemo prudens dixerit Mathematicus. Si Grammaticam spectemus: quod bis tantundem atque alterum continet, duplum dicitur; quod ter, triplum; quod quater, quadruplum; &c. adeoque, quod semel, simplum; & non nisi quod nullies continet (adeoque nihil est) in nulla ratione dici potest constitutum. Jam vero, quod aequale est, continet saltem semel tantundem; adeoque Simplum est; hoc est, in ratione Simpla constitutum: non, nullecuplum, sive in nulla ratione. Nulla itaque ratione asserit, aqualium rationem nullam esse. Sed videamus utcunque quid obtendat. Omnes (inquit p. 113. l. 9.) nihili rationes (intelligit, rationes simplas sive aequales) uti sunt 1/, /, 1/2, sunt inter se aequales: (omnino. Addo, item omnes duplae, uti /. 1/2. /2; Vel etiam omnes triplae, uti, 1/, 3, 3) Quemadmodum in Logistica notae nullae, O, o, O, inter se, tanquam nihili res, aequales exfistum. (Addo; vel etiam omnes notae unitatis, 1, 1, 1; vel etiam binarii, 2, 2, 2. &c.) At, inquam, nullo modo hinc sequitur, Rationes Simplas esse rationes nihili, magis quam, Rationes duplas, triplas, aliasve, rationes nihili esse. Sed procedamus. Quid porro? Porro, inquit p. 104. l. 20. ratio dupla3, a ratione nihili (simplam, intelligit) 1, tanto abest, quanto ab eadem ratione nihili in alteram partem est ratio subdupla 1/. Recte quidem. quippe ea duplo major est, haec duplo minor, quam ratio simpla. Itaque, inquit, ratio! aequalis est rationi °2. Nullo modo.","prev":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 32-4","label":"32","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/32-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/32-4"},"next":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 34-7","label":"34","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/34-7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/34-7"},"credit":{"text":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}