{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera mathematica. Vol. 1 36.1-4","citation":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 36.1-4","ref":"36.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/36.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/36.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/36.1.md","author":{"name":"John Wallis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis"},"work":{"title":"Opera mathematica. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":292,"text":"riore Lemmate, vel aliunde, sunt satis obviae, vel saltem ex supra traditis illarum expositionibus peti possunt. Adeoque Euclidis Elementum quintum, compendio traditum est; locis interim aliquammultis locupletatum, Quae sequuntur, apud interpretes, propositiones de non- proportionalibus; ad alias ab Euclide traditas facile reducuntur, in quibus quasi virtualiter continentur. Puta prop. 26, 27, 28, 19. ut cap. praeced. ostensum est. De Marci Meibomii Dialogo, Monitio. Ubi hactenus perveneram, incidi in Marci Meibomii, De Proportionibus Dialogum; anno superiori editum. Quo, novam de Proportionibus doctrinam spondet: Atque tum Pythagoram, Eudoxum, Euclidem, & quotquot unquam Pyihagorici floruere; tum Archimedem, Apollonium, Pappum; Theonem item, atque Eutocium; Commandinum denique & Clavium, omniumque juniorum Mathematicorum filios; sive, summatim, tum totam antiquitatem, tum recentiores omnes; sive, totam Mathematicorum cohortem ad nostra usque tempora; hallucinatos esse, contendit: Nec tantum ignorasse authores illos, quid sit rationum compositio; sed &, quid sit ratio: Quodque ipse primus, omnem eruditam vetustatem, ingenti molimine, superaverit; Pluraque tradiderit, quam ab ullo Geometra exspectari posse, putandum erat. Quippe is praecipuus, inquit, narrationis scopus est, ut totam antiquitatem ignoratae in quibusdam Elementis Geometriae convincat; deinde autem juniorum pravas explicationes, & monstrosas hallucinationes demonstret. Cum enim, tum veteres, Pythagoras, Eudoxus, &c. ad rei veritatem non omnino penetrarint; tum, quae veteres recte docuerant, sinistra recentiorum interpretatione sint depravata: Itaque, inquit, & recentiores omnes reprehendam; qui antiquos non intellexerunt: & antiquos corrigam; qui male quaedam prodiderunt: utrosque insuper non docturus. Totius autem novae doctrinae suae, hoc est, erratorum suorum, originem, qui examinat, hanc esse deprehendet; quod inter λῦγον διπλάσιον, & λόsον διπλασίονα; sive, (ut loquuntur interpretes) inter rationem duplam, & duplicatam; vel nesciat, vel nolit, distinguere. Quae cum ille pro eodem habere velit; tum sepatum, quae ab authoribus de utrisranda perperam commiscet; que vere tradita sunt, quasi inter se pugnantia committit. Adeoque Theonem, aliosque, graviter culpat, quod putaverint tripli Meibomius notatur.","prev":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 35-6","label":"CAP. XXXVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/35-6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/35-6"},"next":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 36.5-8","label":"36.5 to 36.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/36.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/36.5"},"credit":{"text":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}