{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera mathematica. Vol. 1 362","citation":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 362","ref":"362","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/362","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/362","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/362.md","author":{"name":"John Wallis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis"},"work":{"title":"Opera mathematica. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":217,"text":"Eas autem siquis scire expetat, ex vulgaribus Arithmeticae Practicae Magistris, petat licet. Sed & aliae etiam apud eosdem practicos Arithmeticos passim exstant Regulae quas Praxeos vocant. Quae compendio inserviunt in Monetis, Ponderibus, Mensuris &c. reducendis; & Mercatorum negotiationibus maxime inserviunt. Cum vero illas pro variis variarum gentium Monetis, Ponderibus, Mensurisque, eorumque singillatim rationibus, omnino varias esse necesse sit: Non exspectandum est, ut eas ego, dum quae in Arithmetica sunt communia trado, omnino artingam; sed quae cuiquae genti sunt peculiaria, suis cujusque scriptoribus tradenda permittam. Nec quidem etiam est necesse, cum earum omnium Regularum fundamenta, non aliunde quam ex iis quae jam tradidimus petenda sint; & unicuique interim, ut, pro ingenii sui sagacitate, & pro re nata, permittendum sit, quae suis negotiis maxime sint accommoda, Regularum hujusmodi compendia tum exquirere, tum etiam exercereHis itaque omissis, ad Fractionum sive Minutiarum doctrinam festinabo. Sed hoc prius monito; Quae superius de Rationibus sive Proportionibus dicta sunt, quaeque inde ortae Regulae jam fuerunt traditae; non minus in numeris fractis, sive etiam surdis, (de quibus deinceps dicetur,) locum habent, quam in Numeris Integris. Sicut enim numeri integri, invicem Addi, Subduci, Multiplicari, Dividique solent, variisque modis Rationes sive Analogias subire: ita & Fracti, Surdique, consimiles subeunt operationes, & easdem leges. Quo pacto autem operationes illae Arithmeticae, Puta Additio, Subductio, Multiplicatio, & Divisio, in Fractis & Surdis sint administrandae; jam deinde dicendum erit.","prev":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 40-4","label":"CAP. XXXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/40-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/40-4"},"next":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 363","label":"CAP. XXXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/363","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/363"},"credit":{"text":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}