{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera mathematica. Vol. 1 37-8","citation":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 37-8","ref":"37-8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/37-8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/37-8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/37-8.md","author":{"name":"John Wallis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis"},"work":{"title":"Opera mathematica. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":256,"text":"Ne autem hunc sinexspectatum forsan) curvae situm mireris nimium; eundem plane postulat, si intimius perpendatur, ipsa Paraboloideos Cubicalis natura; utpote cujus ordinatimapplicatae, ponuntur, in diametrorum ratione subtriplicata; adeoque diametri in ordinatim- applicatarum ratione triplicata. Quod sic colligimus. Si, verbi gratia, ordinatim applicata DO, quae designat puncti O a diametro distantiam dextrorsum, dicatur Ta; distantia huic aequalis sinistrorsum, dicenda erit –a: atque harum cubi, + a° =ψaxψa1ψa, & –a3 = -ax ax deoque diametri AD, AD, quibus conveniunt hae ordinatim applicatae, erunt ut T a1, –a1, (quippe in ordinatim applicatarum ratione triplicata,) hoc est, ut quantitas affirmativa, eique aequalis negativa, sive ut AD deorsum, & huic aequalis AD sursum. Adeoque si curvae punctum O dextrorsum, respondeat diametri puncto D deorsum; ejusdem curvae punctum O sinistrorsum, respondebit diametri puncto D sursum. Unde sequitur curvae situs ille quem indicavimus aAa. Quod autem in Parabola res secus habeat (quae situm huic similem non postulat) ratio est; quia parabolae ordinatim- applicata DO dextrorsum =ψ4, & DO sinistrorsum = –a, eandem plane diametri fitum postulabunt: cum utriusque tum Ta, tum –a, quadratum fit 4a2, (quippe 44*4 a ka 4 = – a* –a,) erunt diametri AD, AD, quibus hae conveniunt ordinatim applicatae, ut Ta, + a; adeoque tum magnitudine aequales, tum in eodem situ; adeoque idem utrobique punctum D: non autem, ut in Paraboloide cubicali, aequales magnitudine sed contrario situ. (Quod autem de Parabola jam dictum est, pariter obtinet in Paraboloide Biquadraticali, aliisque a potestate sexta, octava, decima, &c. denominatis; nempe quando dimensionum numerus est Par: sicut &, ex adverso, quod de Paraboloide Cubicali dictum est, I1i 2 perinde Iah niciins","prev":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 36-4","label":"ECACCECX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/36-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/36-4"},"next":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 38-7","label":"HLBIIIXE (","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/38-7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/38-7"},"credit":{"text":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}