{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera mathematica. Vol. 1 39-11","citation":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 39-11","ref":"39-11","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/39-11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/39-11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/39-11.md","author":{"name":"John Wallis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis"},"work":{"title":"Opera mathematica. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":342,"text":"Quod autem de radice a dictum est, puta, dum ponitur a = 1; perinde intelligendum erit de radice quavis alia, puta si ponatur 7–4 3 Nlli quippe rem hoc ne hilum variabit. Sed & hinc etiam manifeste sequitur, (quod & norunt omnes,) quod, quoties radix ponitur major quam 1; singulae potestates continue augentur, (puta si 4 e2 2, erit 23–4, 2 = 8 &c. ) ubi enim in continua multiplicatione, multiplicator (quae radix est) est unitate major, multiplicandus plusquam semel ponitur, ut habeatur productum: Quoties autem radix, (hoc est, continuus multiplicator) est minor quam 1; potestates continue decrescunt (puta si 4 – 1/2, erit 22–1, 2 – 1/2, &c. quia tum multiplicandus ponitur minus quam semel; nempe ipsius aliquanta pars; & propterea sequens potestas praecedente semper minor erit: Si autem radix sit 1; aut etiam /; potestates omnes nec auctae erunt nec diminutae; sed & ipsae, 1: (nam si 4 1xI= I, & P=I*I*I= I. &c.) quia cum multiplicator est 1, mulitiplicandus praecise semel ponitur. Quod autem hîc de potestatibus universim ex quacunque radice dictum est; id & speciatim in rationibus valet: puta, si exposita ratio, seu radix, sit major quam1; ratio duplicata, triplicata, &c. hoc est, potestas secunda, tertia, &c. continue crescunt: sin minor; decrescunt: si denique aequalis; aequales. Quod quidem si advertisset Meibomius, non fuisset miratus, (p. 171. l. 22, & p. 173. l. 19. & alibi, rationem minorem, majoris duplicatam, aut triplicatam, &c. dici posse. Hujus quidem rei ignorationem, errorum suorum prope omnium originem & fontem judicamus. Cum autem ait, p. 121. I. penult. In diagrammate, AB, ut ita dicam, nulla est ipsius CB: ar CB seu DE dupla est ipsius FG. Mirum est quam se, ambigua, vocis dupla, significatione inopinato confundit. Verum quidem est, uti modo diximus, rationem simplam †, rationis duplae 1/, (vel alterius cujusvis expositae, potestatem nullam esse, (sive, potestatem a nihilo seu o denominandam,) quo solo sensu aequalitatis ratio, respectu alterius cujusvis, nihili ratio dici potest, hoc est, istius potestas nulla, nempe, nec rationis expositae ratio duplicata, triplicata, (sive, ut ille loquitur, dupla, tripla,) aliave ulla potestas. At vero hic nil tale agitur.","prev":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 38-9","label":"38","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/38-9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/38-9"},"next":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 40-6","label":"40","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/40-6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/40-6"},"credit":{"text":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}