{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera mathematica. Vol. 1 4","citation":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 4","ref":"4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/4.md","author":{"name":"John Wallis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis"},"work":{"title":"Opera mathematica. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":262,"text":"terea, non tantum Eutocium, Theonem, totamque antiquitatem, nedum juniores omnes, crassissimae incusat ignorantiae, pag. 88, 89, ut Euclides, tanquam in hac causa victus, circinum & regulam sibi tradat, modestus petit. pag. 148. Atque, se judice, immortalem sibi inventionis gloriam comparavit. pag. ult. Quoniam autem, utut sciolum vulgus arceat, quid tamen lector candidus & eruditus iudicaverit, audire non refugiat, praef. pag. 3. satis forsan securus, se album inde calculum reportaturum; nec adversam metuens sententiam, quod, inquit. judicium contra quinquennale examen magno molimine intercedet: Non abs re fore judicavi, hanc novam ipsius doctrinam ad examen vocare; ne sibi opus sit, quod facturus videtur, Elementorum librum quintum, editione sua, commaculare. Quippe ego me Lectorem candidum spondere ausim, quam interim eruditus, penes alios esto judicium. Et quoniam, Harmonicorum ignoratione, recentiorum errores succrevisse (ibidem) suspicatur. Quod & subinde aliquoties reperit: praesertim pag. 196, nempe Juniores, quod rerum naturam in Canonicis nunquam considerassent, adeoque, quid ratio esset, ignorarent, monstrosam, & contra naturae decreta natam; rationis compositionem, excogitasse: Et pag. 101. Illos, inquit, errores, ob neglectum Musices studium, Mathematicis Deus immisit; ati olim Deliis Apollo pestem, quod Geomeiriae nullam illi operam darent. Et quae sequuntur. (Quasi quidem ex Harmonice statuminanda esset Geometria, potius quam, ex hac, illa.) Et proinde (ut ait, praef. pag. 3.) Hec maxime optaret, tam sua quam Lectoris gratia, qui ad haec legenda & examinanda accedet, ut antequam censoria virgula quidquam damnare suscipiat, exempla hujus novae doctrinae, quae in Harmonicis natura monstravit, probe perpendat. &c. Sciat, velim, etiam hac ex parte optioni suae satisfactum iri. Neque me ab Harmonicis eousque abhorrere, quin quae inde protulerit probe intellexerim, & quantum satis est perpenderim.","prev":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 3","label":"A MARCO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/3"},"next":{"citation":"Opera mathematica. Vol. 1 5-2","label":"A MARCO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/5-2"},"credit":{"text":"John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}